De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  2. aeris in teneras possint proferrier auras.
  3. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  4. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  5. esse videlicet in terris primordia rerum
  6. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  7. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  8. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  9. sponte sua multo fieri meliora videres.
  10. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  11. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  12. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  13. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  14. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  15. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  16. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  17. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  18. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  19. nullius exitium patitur natura videri.
  20. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  21. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  22. unde animale genus generatim in lumina vitae
  23. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  24. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  25. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  26. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  27. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  28. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  29. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  30. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  31. inmortali sunt natura praedita certe.
  32. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  33. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  34. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  35. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  36. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  37. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  38. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  39. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  40. dissimiles constant aeternaque materies est,
  41. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  42. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  43. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  44. discidio redeunt in corpora materiai.
  45. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  46. in gremium matris terrai praecipitavit;
  47. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  48. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  49. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  50. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  51. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  52. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  53. corpora deponunt et candens lacteus umor
  54. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  55. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  56. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  57. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  58. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  59. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  60. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  61. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  62. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  63. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  64. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  65. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  66. Principio venti vis verberat incita corpus
  67. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  68. inter dum rapido percurrens turbine campos
  69. arboribus magnis sternit montisque supremos
  70. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  71. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  72. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  73. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  74. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  75. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  76. et cum mollis aquae fertur natura repente
  77. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  78. montibus ex altis magnus decursus aquai
  79. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  80. nec validi possunt pontes venientis aquai
  81. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  82. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  83. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  84. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  85. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  86. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  87. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  88. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  89. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  90. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  91. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  92. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  93. Tum porro varios rerum sentimus odores
  94. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  95. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  96. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  97. quae tamen omnia corporea constare necessest
  98. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  99. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  100. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  101. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  102. at neque quo pacto persederit umor aquai
  103. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  104. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  105. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  106. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  107. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  108. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  109. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  110. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  111. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  112. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  113. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  114. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  115. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  116. invida praeclusit speciem natura videndi.
  117. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  118. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  119. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  120. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  121. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  122. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  123. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  124. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  125. omnia natura; namque est in rebus inane.
  126. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  127. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  128. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  129. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  130. quod si non esset, nulla ratione moveri
  131. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  132. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  133. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  134. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  135. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  136. multa modis multis varia ratione moveri
  137. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  138. non tam sollicito motu privata carerent
  139. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  140. undique materies quoniam stipata quiesset.
  141. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  142. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  143. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  144. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  145. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  146. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  147. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  148. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  149. inter saepta meant voces et clausa domorum
  150. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  151. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  152. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  153. Denique cur alias aliis praestare videmus
  154. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  155. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  156. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  157. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  158. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  159. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  160. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  161. at contra gravius plus in se corporis esse
  162. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  163. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  164. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  165. Illud in his rebus ne te deducere vero
  166. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  167. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  168. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  169. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  170. sic alias quoque res inter se posse moveri
  171. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  172. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  173. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  174. ni spatium dederint latices? concedere porro
  175. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  176. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  177. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  178. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  179. Postremo duo de concursu corpora lata
  180. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  181. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  182. is porro quamvis circum celerantibus auris
  183. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  184. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  185. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  186. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  187. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  188. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  189. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  190. nec tali ratione potest denserier aer
  191. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  192. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  193. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  194. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  195. multaque praeterea tibi possum commemorando
  196. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  197. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  198. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  199. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  200. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  201. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  202. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  203. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  204. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  205. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,