De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  2. si non, materies quia rebus reddita certast
  3. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  4. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  5. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  6. aeris in teneras possint proferrier auras.
  7. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  8. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  9. esse videlicet in terris primordia rerum
  10. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  11. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  12. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  13. sponte sua multo fieri meliora videres.
  14. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  15. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  16. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  17. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  18. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  19. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  20. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  21. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  22. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  23. nullius exitium patitur natura videri.
  24. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  25. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  26. unde animale genus generatim in lumina vitae
  27. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  28. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  29. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  30. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  31. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  32. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  33. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  34. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  35. inmortali sunt natura praedita certe.
  36. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  37. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  38. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  39. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  40. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  41. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  42. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  43. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  44. dissimiles constant aeternaque materies est,
  45. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  46. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  47. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  48. discidio redeunt in corpora materiai.
  49. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  50. in gremium matris terrai praecipitavit;
  51. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  52. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  53. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  54. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  55. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  56. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  57. corpora deponunt et candens lacteus umor
  58. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  59. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  60. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  61. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  62. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  63. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  64. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  65. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  66. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  67. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  68. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  69. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  70. Principio venti vis verberat incita corpus
  71. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  72. inter dum rapido percurrens turbine campos
  73. arboribus magnis sternit montisque supremos
  74. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  75. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  76. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  77. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  78. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  79. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  80. et cum mollis aquae fertur natura repente
  81. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  82. montibus ex altis magnus decursus aquai
  83. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  84. nec validi possunt pontes venientis aquai
  85. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  86. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  87. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  88. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  89. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  90. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  91. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  92. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  93. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  94. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  95. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  96. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  97. Tum porro varios rerum sentimus odores
  98. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  99. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  100. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  101. quae tamen omnia corporea constare necessest
  102. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  103. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  104. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  105. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  106. at neque quo pacto persederit umor aquai
  107. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  108. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  109. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  110. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  111. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  112. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  113. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  114. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  115. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  116. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  117. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  118. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  119. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  120. invida praeclusit speciem natura videndi.
  121. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  122. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  123. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  124. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  125. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  126. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  127. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  128. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  129. omnia natura; namque est in rebus inane.
  130. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  131. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  132. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  133. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  134. quod si non esset, nulla ratione moveri
  135. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  136. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  137. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  138. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  139. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  140. multa modis multis varia ratione moveri
  141. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  142. non tam sollicito motu privata carerent
  143. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  144. undique materies quoniam stipata quiesset.
  145. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  146. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  147. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  148. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  149. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  150. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  151. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  152. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  153. inter saepta meant voces et clausa domorum
  154. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  155. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  156. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  157. Denique cur alias aliis praestare videmus
  158. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  159. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  160. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  161. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  162. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  163. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  164. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  165. at contra gravius plus in se corporis esse
  166. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  167. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  168. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  169. Illud in his rebus ne te deducere vero
  170. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  171. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  172. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  173. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  174. sic alias quoque res inter se posse moveri
  175. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  176. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  177. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  178. ni spatium dederint latices? concedere porro
  179. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  180. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  181. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  182. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  183. Postremo duo de concursu corpora lata
  184. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  185. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  186. is porro quamvis circum celerantibus auris
  187. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  188. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  189. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  190. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  191. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  192. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  193. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  194. nec tali ratione potest denserier aer
  195. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  196. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  197. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  198. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  199. multaque praeterea tibi possum commemorando
  200. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  201. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  202. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  203. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  204. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  205. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  206. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  207. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  208. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  209. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  210. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  211. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  212. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  213. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  214. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  215. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  216. argumentorum sit copia missa per auris.
  217. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  218. omnis ut est igitur per se natura duabus
  219. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  220. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  221. corpus enim per se communis dedicat esse
  222. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  223. haut erit occultis de rebus quo referentes
  224. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  225. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  226. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  227. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  228. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  229. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  230. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  231. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  232. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  233. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  234. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  235. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  236. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  237. rem prohibere queat per se transire meantem,
  238. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  239. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  240. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  241. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  242. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  243. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  244. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  245. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  246. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  247. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  248. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  249. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  250. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  251. discidio potis est seiungi seque gregari,
  252. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  253. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  254. servitium contra paupertas divitiaeque,
  255. libertas bellum concordia cetera quorum
  256. adventu manet incolumis natura abituque,
  257. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  258. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  259. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  260. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  261. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  262. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  263. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  264. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  265. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  266. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  267. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  268. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  269. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  270. denique materies si rerum nulla fuisset
  271. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  272. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  273. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  274. clara accendisset saevi certamina belli
  275. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  276. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  277. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  278. non ita uti corpus per se constare neque esse
  279. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  280. sed magis ut merito possis eventa vocare
  281. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  282. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  283. partim concilio quae constant principiorum.
  284. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  285. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  286. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  287. in rebus solido reperiri corpore posse.
  288. transit enim fulmen caeli per saepta domorum