De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  2. Denique cur homines tantos natura parare
  3. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  4. transire et magnos manibus divellere montis
  5. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  6. si non, materies quia rebus reddita certast
  7. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  8. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  9. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  10. aeris in teneras possint proferrier auras.
  11. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  12. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  13. esse videlicet in terris primordia rerum
  14. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  15. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  16. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  17. sponte sua multo fieri meliora videres.
  18. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  19. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  20. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  21. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  22. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  23. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  24. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  25. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  26. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  27. nullius exitium patitur natura videri.
  28. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  29. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  30. unde animale genus generatim in lumina vitae
  31. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  32. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  33. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  34. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  35. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  36. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  37. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  38. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  39. inmortali sunt natura praedita certe.
  40. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  41. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  42. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  43. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  44. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  45. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  46. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  47. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  48. dissimiles constant aeternaque materies est,
  49. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  50. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  51. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  52. discidio redeunt in corpora materiai.
  53. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  54. in gremium matris terrai praecipitavit;
  55. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  56. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  57. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  58. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  59. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  60. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  61. corpora deponunt et candens lacteus umor
  62. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  63. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  64. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  65. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  66. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  67. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  68. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  69. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  70. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  71. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  72. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  73. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  74. Principio venti vis verberat incita corpus
  75. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  76. inter dum rapido percurrens turbine campos
  77. arboribus magnis sternit montisque supremos
  78. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  79. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  80. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  81. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  82. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  83. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  84. et cum mollis aquae fertur natura repente
  85. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  86. montibus ex altis magnus decursus aquai
  87. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  88. nec validi possunt pontes venientis aquai
  89. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  90. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  91. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  92. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  93. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  94. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  95. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  96. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  97. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  98. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  99. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  100. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  101. Tum porro varios rerum sentimus odores
  102. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  103. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  104. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  105. quae tamen omnia corporea constare necessest
  106. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  107. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  108. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  109. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  110. at neque quo pacto persederit umor aquai
  111. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  112. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  113. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  114. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  115. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  116. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  117. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  118. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  119. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  120. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  121. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  122. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  123. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  124. invida praeclusit speciem natura videndi.
  125. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  126. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  127. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  128. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  129. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  130. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  131. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  132. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  133. omnia natura; namque est in rebus inane.
  134. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  135. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  136. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  137. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  138. quod si non esset, nulla ratione moveri
  139. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  140. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  141. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  142. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  143. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  144. multa modis multis varia ratione moveri
  145. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  146. non tam sollicito motu privata carerent
  147. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  148. undique materies quoniam stipata quiesset.
  149. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  150. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  151. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  152. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  153. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  154. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  155. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  156. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  157. inter saepta meant voces et clausa domorum
  158. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  159. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  160. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  161. Denique cur alias aliis praestare videmus
  162. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  163. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  164. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  165. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  166. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  167. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  168. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  169. at contra gravius plus in se corporis esse
  170. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  171. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  172. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  173. Illud in his rebus ne te deducere vero
  174. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  175. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  176. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  177. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  178. sic alias quoque res inter se posse moveri
  179. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  180. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  181. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  182. ni spatium dederint latices? concedere porro
  183. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  184. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  185. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  186. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  187. Postremo duo de concursu corpora lata
  188. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  189. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  190. is porro quamvis circum celerantibus auris
  191. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  192. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  193. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  194. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  195. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  196. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  197. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  198. nec tali ratione potest denserier aer
  199. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  200. ipse in se trahere et partis conducere in unum.