De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  2. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  3. Denique cur homines tantos natura parare
  4. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  5. transire et magnos manibus divellere montis
  6. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  7. si non, materies quia rebus reddita certast
  8. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  9. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  10. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  11. aeris in teneras possint proferrier auras.
  12. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  13. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  14. esse videlicet in terris primordia rerum