De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  2. nec porro secreta cibo natura animantum
  3. propagare genus possit vitamque tueri;
  4. ut potius multis communia corpora rebus
  5. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  6. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  7. Denique cur homines tantos natura parare
  8. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  9. transire et magnos manibus divellere montis
  10. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  11. si non, materies quia rebus reddita certast
  12. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  13. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  14. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  15. aeris in teneras possint proferrier auras.
  16. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  17. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  18. esse videlicet in terris primordia rerum
  19. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  20. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  21. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  22. sponte sua multo fieri meliora videres.
  23. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  24. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  25. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  26. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  27. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  28. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  29. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  30. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  31. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  32. nullius exitium patitur natura videri.
  33. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  34. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  35. unde animale genus generatim in lumina vitae
  36. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  37. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  38. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  39. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  40. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  41. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  42. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  43. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  44. inmortali sunt natura praedita certe.
  45. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  46. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  47. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  48. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  49. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  50. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  51. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  52. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  53. dissimiles constant aeternaque materies est,
  54. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  55. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  56. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  57. discidio redeunt in corpora materiai.
  58. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  59. in gremium matris terrai praecipitavit;
  60. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  61. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  62. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  63. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  64. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  65. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  66. corpora deponunt et candens lacteus umor
  67. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  68. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  69. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  70. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  71. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  72. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  73. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  74. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  75. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  76. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  77. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  78. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  79. Principio venti vis verberat incita corpus
  80. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  81. inter dum rapido percurrens turbine campos
  82. arboribus magnis sternit montisque supremos
  83. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  84. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  85. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  86. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  87. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  88. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  89. et cum mollis aquae fertur natura repente
  90. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  91. montibus ex altis magnus decursus aquai
  92. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  93. nec validi possunt pontes venientis aquai
  94. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  95. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  96. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  97. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  98. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  99. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  100. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  101. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  102. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  103. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  104. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  105. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  106. Tum porro varios rerum sentimus odores
  107. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  108. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  109. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  110. quae tamen omnia corporea constare necessest
  111. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  112. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  113. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  114. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  115. at neque quo pacto persederit umor aquai
  116. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  117. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  118. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  119. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  120. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  121. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  122. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  123. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  124. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  125. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  126. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  127. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  128. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  129. invida praeclusit speciem natura videndi.
  130. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  131. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  132. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  133. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  134. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  135. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  136. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  137. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  138. omnia natura; namque est in rebus inane.
  139. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  140. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  141. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  142. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  143. quod si non esset, nulla ratione moveri
  144. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  145. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  146. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  147. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  148. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  149. multa modis multis varia ratione moveri
  150. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  151. non tam sollicito motu privata carerent
  152. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  153. undique materies quoniam stipata quiesset.
  154. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  155. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  156. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  157. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  158. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  159. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  160. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  161. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  162. inter saepta meant voces et clausa domorum
  163. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  164. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  165. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  166. Denique cur alias aliis praestare videmus
  167. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  168. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  169. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  170. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  171. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  172. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  173. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  174. at contra gravius plus in se corporis esse
  175. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  176. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  177. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  178. Illud in his rebus ne te deducere vero
  179. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  180. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  181. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  182. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  183. sic alias quoque res inter se posse moveri
  184. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  185. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  186. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  187. ni spatium dederint latices? concedere porro
  188. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  189. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  190. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  191. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  192. Postremo duo de concursu corpora lata