De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quicque sua de materia grandescere alique.
  2. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  3. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  4. nec porro secreta cibo natura animantum
  5. propagare genus possit vitamque tueri;
  6. ut potius multis communia corpora rebus
  7. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  8. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  9. Denique cur homines tantos natura parare
  10. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  11. transire et magnos manibus divellere montis
  12. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  13. si non, materies quia rebus reddita certast
  14. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  15. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  16. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  17. aeris in teneras possint proferrier auras.
  18. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  19. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  20. esse videlicet in terris primordia rerum
  21. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  22. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  23. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  24. sponte sua multo fieri meliora videres.
  25. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  26. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  27. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  28. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  29. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  30. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  31. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  32. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  33. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  34. nullius exitium patitur natura videri.
  35. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  36. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  37. unde animale genus generatim in lumina vitae
  38. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  39. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  40. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  41. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  42. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  43. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  44. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  45. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  46. inmortali sunt natura praedita certe.
  47. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  48. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  49. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  50. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  51. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  52. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  53. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  54. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  55. dissimiles constant aeternaque materies est,
  56. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  57. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  58. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  59. discidio redeunt in corpora materiai.
  60. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  61. in gremium matris terrai praecipitavit;
  62. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  63. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  64. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  65. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  66. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  67. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  68. corpora deponunt et candens lacteus umor
  69. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  70. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  71. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  72. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  73. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  74. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  75. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  76. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  77. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  78. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  79. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  80. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  81. Principio venti vis verberat incita corpus
  82. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  83. inter dum rapido percurrens turbine campos
  84. arboribus magnis sternit montisque supremos
  85. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  86. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  87. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  88. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  89. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  90. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  91. et cum mollis aquae fertur natura repente
  92. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  93. montibus ex altis magnus decursus aquai
  94. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  95. nec validi possunt pontes venientis aquai
  96. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  97. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  98. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  99. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  100. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  101. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  102. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  103. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  104. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  105. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  106. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  107. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  108. Tum porro varios rerum sentimus odores
  109. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  110. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  111. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  112. quae tamen omnia corporea constare necessest
  113. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  114. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  115. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  116. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  117. at neque quo pacto persederit umor aquai
  118. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  119. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  120. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  121. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  122. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  123. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  124. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  125. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  126. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  127. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  128. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  129. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  130. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  131. invida praeclusit speciem natura videndi.
  132. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  133. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  134. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  135. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  136. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  137. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  138. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  139. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  140. omnia natura; namque est in rebus inane.
  141. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  142. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  143. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  144. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  145. quod si non esset, nulla ratione moveri
  146. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  147. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  148. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  149. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  150. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  151. multa modis multis varia ratione moveri
  152. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  153. non tam sollicito motu privata carerent
  154. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  155. undique materies quoniam stipata quiesset.
  156. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  157. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  158. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  159. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  160. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  161. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  162. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  163. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  164. inter saepta meant voces et clausa domorum
  165. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  166. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  167. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  168. Denique cur alias aliis praestare videmus
  169. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  170. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  171. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  172. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  173. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  174. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  175. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  176. at contra gravius plus in se corporis esse
  177. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  178. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  179. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  180. Illud in his rebus ne te deducere vero
  181. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  182. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  183. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  184. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  185. sic alias quoque res inter se posse moveri
  186. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  187. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  188. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  189. ni spatium dederint latices? concedere porro
  190. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?