De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  2. quicque sua de materia grandescere alique.
  3. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  4. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  5. nec porro secreta cibo natura animantum
  6. propagare genus possit vitamque tueri;
  7. ut potius multis communia corpora rebus
  8. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  9. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  10. Denique cur homines tantos natura parare
  11. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  12. transire et magnos manibus divellere montis
  13. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  14. si non, materies quia rebus reddita certast
  15. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  16. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  17. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  18. aeris in teneras possint proferrier auras.
  19. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  20. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  21. esse videlicet in terris primordia rerum