De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  2. concilio possent arceri tempore iniquo.
  3. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  4. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  5. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  6. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  7. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  8. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  9. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  10. quicque sua de materia grandescere alique.
  11. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  12. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  13. nec porro secreta cibo natura animantum
  14. propagare genus possit vitamque tueri;
  15. ut potius multis communia corpora rebus
  16. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  17. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  18. Denique cur homines tantos natura parare
  19. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  20. transire et magnos manibus divellere montis
  21. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  22. si non, materies quia rebus reddita certast
  23. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  24. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  25. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  26. aeris in teneras possint proferrier auras.
  27. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  28. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  29. esse videlicet in terris primordia rerum
  30. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  31. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  32. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  33. sponte sua multo fieri meliora videres.
  34. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  35. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  36. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  37. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  38. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  39. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  40. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  41. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  42. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  43. nullius exitium patitur natura videri.
  44. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  45. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  46. unde animale genus generatim in lumina vitae
  47. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  48. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  49. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  50. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  51. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  52. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  53. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  54. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  55. inmortali sunt natura praedita certe.
  56. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  57. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  58. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  59. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  60. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  61. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  62. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  63. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  64. dissimiles constant aeternaque materies est,
  65. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  66. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  67. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  68. discidio redeunt in corpora materiai.
  69. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  70. in gremium matris terrai praecipitavit;
  71. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  72. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  73. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  74. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  75. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  76. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  77. corpora deponunt et candens lacteus umor
  78. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  79. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  80. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  81. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  82. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  83. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  84. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  85. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  86. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  87. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  88. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  89. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  90. Principio venti vis verberat incita corpus
  91. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  92. inter dum rapido percurrens turbine campos
  93. arboribus magnis sternit montisque supremos
  94. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  95. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  96. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  97. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  98. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  99. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  100. et cum mollis aquae fertur natura repente
  101. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  102. montibus ex altis magnus decursus aquai
  103. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  104. nec validi possunt pontes venientis aquai
  105. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  106. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  107. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  108. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  109. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  110. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  111. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  112. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  113. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  114. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  115. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  116. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  117. Tum porro varios rerum sentimus odores
  118. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  119. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  120. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  121. quae tamen omnia corporea constare necessest
  122. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  123. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  124. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  125. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  126. at neque quo pacto persederit umor aquai
  127. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  128. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  129. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  130. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  131. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  132. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  133. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  134. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  135. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  136. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  137. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  138. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  139. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  140. invida praeclusit speciem natura videndi.
  141. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  142. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  143. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  144. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  145. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  146. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  147. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  148. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  149. omnia natura; namque est in rebus inane.
  150. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  151. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  152. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  153. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  154. quod si non esset, nulla ratione moveri
  155. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  156. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  157. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  158. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  159. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  160. multa modis multis varia ratione moveri
  161. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  162. non tam sollicito motu privata carerent
  163. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  164. undique materies quoniam stipata quiesset.
  165. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  166. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  167. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  168. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  169. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  170. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  171. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  172. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  173. inter saepta meant voces et clausa domorum
  174. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  175. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  176. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  177. Denique cur alias aliis praestare videmus
  178. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  179. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  180. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  181. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,