De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  2. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  3. concilio possent arceri tempore iniquo.
  4. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  5. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  6. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  7. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  8. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  9. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  10. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  11. quicque sua de materia grandescere alique.
  12. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  13. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  14. nec porro secreta cibo natura animantum
  15. propagare genus possit vitamque tueri;
  16. ut potius multis communia corpora rebus
  17. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  18. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  19. Denique cur homines tantos natura parare
  20. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  21. transire et magnos manibus divellere montis
  22. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  23. si non, materies quia rebus reddita certast
  24. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  25. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  26. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  27. aeris in teneras possint proferrier auras.
  28. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  29. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  30. esse videlicet in terris primordia rerum
  31. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  32. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  33. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  34. sponte sua multo fieri meliora videres.
  35. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  36. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  37. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  38. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  39. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  40. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  41. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  42. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  43. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  44. nullius exitium patitur natura videri.
  45. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  46. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  47. unde animale genus generatim in lumina vitae
  48. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  49. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  50. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  51. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  52. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  53. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  54. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  55. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  56. inmortali sunt natura praedita certe.
  57. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  58. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  59. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  60. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  61. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  62. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  63. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  64. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  65. dissimiles constant aeternaque materies est,
  66. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  67. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  68. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  69. discidio redeunt in corpora materiai.
  70. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  71. in gremium matris terrai praecipitavit;
  72. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  73. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  74. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  75. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  76. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  77. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  78. corpora deponunt et candens lacteus umor
  79. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  80. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  81. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  82. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  83. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  84. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  85. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  86. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  87. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  88. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  89. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  90. confiteare esse in rebus nec posse videri.