De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vites autumno fundi suadente videmus,
  2. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  3. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  4. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  5. tuto res teneras effert in luminis oras?
  6. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  7. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  8. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  9. concilio possent arceri tempore iniquo.
  10. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  11. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  12. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  13. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  14. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  15. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  16. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  17. quicque sua de materia grandescere alique.
  18. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  19. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  20. nec porro secreta cibo natura animantum
  21. propagare genus possit vitamque tueri;
  22. ut potius multis communia corpora rebus
  23. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  24. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  25. Denique cur homines tantos natura parare
  26. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  27. transire et magnos manibus divellere montis
  28. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  29. si non, materies quia rebus reddita certast