De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  2. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  3. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  4. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  5. vites autumno fundi suadente videmus,
  6. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  7. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  8. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  9. tuto res teneras effert in luminis oras?
  10. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  11. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  12. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  13. concilio possent arceri tempore iniquo.
  14. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  15. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  16. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  17. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  18. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  19. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  20. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  21. quicque sua de materia grandescere alique.
  22. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  23. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  24. nec porro secreta cibo natura animantum
  25. propagare genus possit vitamque tueri;
  26. ut potius multis communia corpora rebus
  27. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  28. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  29. Denique cur homines tantos natura parare
  30. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  31. transire et magnos manibus divellere montis
  32. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  33. si non, materies quia rebus reddita certast
  34. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  35. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  36. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  37. aeris in teneras possint proferrier auras.
  38. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  39. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  40. esse videlicet in terris primordia rerum
  41. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  42. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  43. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  44. sponte sua multo fieri meliora videres.
  45. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  46. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  47. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  48. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  49. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  50. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  51. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  52. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  53. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  54. nullius exitium patitur natura videri.
  55. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  56. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  57. unde animale genus generatim in lumina vitae
  58. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  59. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  60. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  61. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  62. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  63. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  64. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  65. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  66. inmortali sunt natura praedita certe.
  67. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  68. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  69. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  70. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  71. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  72. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  73. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  74. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  75. dissimiles constant aeternaque materies est,
  76. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  77. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  78. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  79. discidio redeunt in corpora materiai.
  80. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  81. in gremium matris terrai praecipitavit;
  82. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  83. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  84. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  85. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  86. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  87. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  88. corpora deponunt et candens lacteus umor
  89. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  90. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  91. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  92. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  93. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  94. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  95. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  96. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  97. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  98. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  99. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  100. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  101. Principio venti vis verberat incita corpus
  102. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  103. inter dum rapido percurrens turbine campos
  104. arboribus magnis sternit montisque supremos
  105. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  106. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  107. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  108. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  109. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  110. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  111. et cum mollis aquae fertur natura repente
  112. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  113. montibus ex altis magnus decursus aquai
  114. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  115. nec validi possunt pontes venientis aquai
  116. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  117. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  118. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  119. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  120. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  121. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  122. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  123. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  124. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  125. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  126. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  127. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  128. Tum porro varios rerum sentimus odores
  129. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  130. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  131. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  132. quae tamen omnia corporea constare necessest
  133. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  134. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  135. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  136. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  137. at neque quo pacto persederit umor aquai
  138. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  139. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  140. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  141. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  142. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  143. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  144. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  145. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  146. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  147. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  148. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  149. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  150. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  151. invida praeclusit speciem natura videndi.
  152. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  153. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  154. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  155. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  156. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  157. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  158. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  159. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  160. omnia natura; namque est in rebus inane.
  161. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  162. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  163. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  164. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  165. quod si non esset, nulla ratione moveri
  166. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  167. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  168. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  169. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  170. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  171. multa modis multis varia ratione moveri
  172. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  173. non tam sollicito motu privata carerent
  174. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  175. undique materies quoniam stipata quiesset.
  176. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  177. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  178. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  179. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  180. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  181. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  182. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  183. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  184. inter saepta meant voces et clausa domorum
  185. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  186. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  187. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  188. Denique cur alias aliis praestare videmus
  189. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  190. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  191. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  192. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  193. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  194. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  195. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  196. at contra gravius plus in se corporis esse
  197. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  198. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  199. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  200. Illud in his rebus ne te deducere vero
  201. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  202. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  203. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  204. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  205. sic alias quoque res inter se posse moveri
  206. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  207. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  208. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  209. ni spatium dederint latices? concedere porro
  210. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  211. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  212. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  213. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  214. Postremo duo de concursu corpora lata
  215. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  216. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  217. is porro quamvis circum celerantibus auris
  218. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  219. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  220. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  221. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  222. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  223. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  224. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  225. nec tali ratione potest denserier aer
  226. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  227. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  228. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  229. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  230. multaque praeterea tibi possum commemorando
  231. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  232. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  233. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  234. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  235. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  236. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  237. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  238. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  239. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  240. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  241. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  242. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  243. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  244. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  245. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  246. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  247. argumentorum sit copia missa per auris.
  248. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  249. omnis ut est igitur per se natura duabus
  250. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  251. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  252. corpus enim per se communis dedicat esse
  253. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  254. haut erit occultis de rebus quo referentes
  255. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  256. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  257. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  258. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  259. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  260. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  261. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  262. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  263. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  264. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  265. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  266. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  267. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  268. rem prohibere queat per se transire meantem,
  269. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  270. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  271. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  272. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  273. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  274. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  275. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  276. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  277. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  278. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  279. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  280. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  281. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  282. discidio potis est seiungi seque gregari,
  283. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  284. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  285. servitium contra paupertas divitiaeque,
  286. libertas bellum concordia cetera quorum
  287. adventu manet incolumis natura abituque,
  288. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  289. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  290. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  291. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  292. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  293. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  294. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  295. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  296. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  297. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  298. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  299. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  300. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  301. denique materies si rerum nulla fuisset
  302. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  303. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  304. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  305. clara accendisset saevi certamina belli
  306. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  307. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  308. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  309. non ita uti corpus per se constare neque esse
  310. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  311. sed magis ut merito possis eventa vocare
  312. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  313. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  314. partim concilio quae constant principiorum.
  315. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  316. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  317. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  318. in rebus solido reperiri corpore posse.
  319. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  320. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  321. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  322. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  323. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  324. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  325. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  326. sensimus infuso lympharum rore superne.
  327. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  328. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  329. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  330. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  331. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  332. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  333. Principio quoniam duplex natura duarum
  334. dissimilis rerum longe constare repertast,
  335. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  336. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  337. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  338. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  339. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  340. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  341. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  342. materiem circum solidam constare necessest;
  343. nec res ulla potest vera ratione probari
  344. corpore inane suo celare atque intus habere,
  345. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  346. id porro nihil esse potest nisi materiai
  347. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  348. materies igitur, solido quae corpore constat,
  349. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  350. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  351. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  352. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  353. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  354. alternis igitur ni mirum corpus inani
  355. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  356. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  357. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  358. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  359. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  360. nec ratione queunt alia temptata labare;
  361. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  362. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  363. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  364. nec capere umorem neque item manabile frigus
  365. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  366. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  367. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  368. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  369. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  370. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  371. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  372. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  373. at quoniam supra docui nil posse creari
  374. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  375. esse inmortali primordia corpore debent,
  376. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  377. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  378. sunt igitur solida primordia simplicitate
  379. nec ratione queunt alia servata per aevom
  380. ex infinito iam tempore res reparare.
  381. denique si nullam finem natura parasset
  382. frangendis rebus, iam corpora materiai
  383. usque redacta forent aevo frangente priore,
  384. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  385. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  386. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  387. quam rursus refici; qua propter longa diei
  388. infinita aetas ante acti temporis omnis
  389. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  390. numquam relicuo reparari tempore posset.
  391. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  392. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  393. et finita simul generatim tempora rebus
  394. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  395. Huc accedit uti, solidissima materiai
  396. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  397. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  398. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  399. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  400. at contra si mollia sint primordia rerum,
  401. unde queant validi silices ferrumque creari,
  402. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis