De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  2. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  3. quorum operum causas nulla ratione videre
  4. possunt ac fieri divino numine rentur.
  5. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  6. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  7. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  8. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  9. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  10. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  11. e mare primum homines, e terra posset oriri
  12. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  13. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  14. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  15. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  16. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  17. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  18. qui posset mater rebus consistere certa?
  19. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  20. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  21. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  22. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  23. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  24. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  25. vites autumno fundi suadente videmus,
  26. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  27. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  28. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  29. tuto res teneras effert in luminis oras?
  30. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  31. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  32. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  33. concilio possent arceri tempore iniquo.
  34. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  35. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  36. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  37. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  38. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  39. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  40. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  41. quicque sua de materia grandescere alique.
  42. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  43. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  44. nec porro secreta cibo natura animantum
  45. propagare genus possit vitamque tueri;
  46. ut potius multis communia corpora rebus
  47. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  48. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  49. Denique cur homines tantos natura parare
  50. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  51. transire et magnos manibus divellere montis
  52. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  53. si non, materies quia rebus reddita certast
  54. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  55. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  56. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  57. aeris in teneras possint proferrier auras.
  58. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  59. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  60. esse videlicet in terris primordia rerum
  61. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  62. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  63. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  64. sponte sua multo fieri meliora videres.
  65. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  66. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  67. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  68. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  69. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  70. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  71. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  72. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  73. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  74. nullius exitium patitur natura videri.
  75. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  76. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  77. unde animale genus generatim in lumina vitae
  78. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  79. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  80. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  81. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  82. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  83. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  84. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  85. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  86. inmortali sunt natura praedita certe.
  87. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  88. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  89. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  90. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  91. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  92. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  93. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  94. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  95. dissimiles constant aeternaque materies est,
  96. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  97. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  98. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  99. discidio redeunt in corpora materiai.
  100. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  101. in gremium matris terrai praecipitavit;
  102. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  103. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  104. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  105. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  106. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  107. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  108. corpora deponunt et candens lacteus umor
  109. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  110. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  111. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  112. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  113. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  114. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  115. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  116. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  117. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  118. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  119. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  120. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  121. Principio venti vis verberat incita corpus
  122. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  123. inter dum rapido percurrens turbine campos
  124. arboribus magnis sternit montisque supremos
  125. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  126. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  127. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  128. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  129. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  130. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  131. et cum mollis aquae fertur natura repente
  132. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  133. montibus ex altis magnus decursus aquai
  134. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  135. nec validi possunt pontes venientis aquai
  136. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  137. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  138. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  139. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  140. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  141. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  142. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  143. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  144. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  145. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  146. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  147. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  148. Tum porro varios rerum sentimus odores
  149. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  150. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  151. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  152. quae tamen omnia corporea constare necessest
  153. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  154. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  155. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  156. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  157. at neque quo pacto persederit umor aquai
  158. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  159. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  160. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  161. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  162. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  163. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  164. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  165. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  166. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  167. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  168. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  169. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  170. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  171. invida praeclusit speciem natura videndi.
  172. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  173. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  174. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  175. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  176. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  177. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  178. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  179. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  180. omnia natura; namque est in rebus inane.
  181. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  182. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  183. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  184. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  185. quod si non esset, nulla ratione moveri
  186. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  187. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  188. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  189. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  190. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  191. multa modis multis varia ratione moveri
  192. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  193. non tam sollicito motu privata carerent
  194. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  195. undique materies quoniam stipata quiesset.
  196. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  197. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  198. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  199. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  200. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  201. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  202. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  203. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  204. inter saepta meant voces et clausa domorum
  205. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  206. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  207. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  208. Denique cur alias aliis praestare videmus
  209. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  210. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  211. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  212. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  213. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  214. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  215. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  216. at contra gravius plus in se corporis esse
  217. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  218. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  219. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  220. Illud in his rebus ne te deducere vero
  221. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  222. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  223. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  224. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  225. sic alias quoque res inter se posse moveri
  226. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  227. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  228. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  229. ni spatium dederint latices? concedere porro
  230. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  231. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  232. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  233. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  234. Postremo duo de concursu corpora lata
  235. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  236. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  237. is porro quamvis circum celerantibus auris
  238. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  239. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  240. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  241. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  242. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  243. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  244. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  245. nec tali ratione potest denserier aer
  246. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  247. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  248. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  249. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  250. multaque praeterea tibi possum commemorando
  251. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  252. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  253. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  254. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  255. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  256. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  257. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  258. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  259. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  260. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  261. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  262. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  263. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  264. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  265. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  266. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  267. argumentorum sit copia missa per auris.
  268. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  269. omnis ut est igitur per se natura duabus
  270. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  271. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  272. corpus enim per se communis dedicat esse
  273. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  274. haut erit occultis de rebus quo referentes
  275. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  276. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  277. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  278. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  279. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  280. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  281. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  282. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  283. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  284. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  285. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  286. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  287. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  288. rem prohibere queat per se transire meantem,
  289. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  290. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  291. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  292. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  293. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  294. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  295. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  296. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  297. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  298. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  299. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  300. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  301. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  302. discidio potis est seiungi seque gregari,
  303. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  304. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  305. servitium contra paupertas divitiaeque,
  306. libertas bellum concordia cetera quorum
  307. adventu manet incolumis natura abituque,
  308. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  309. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  310. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  311. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  312. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  313. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  314. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  315. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  316. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  317. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  318. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  319. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  320. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  321. denique materies si rerum nulla fuisset
  322. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  323. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  324. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  325. clara accendisset saevi certamina belli
  326. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  327. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  328. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  329. non ita uti corpus per se constare neque esse
  330. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  331. sed magis ut merito possis eventa vocare
  332. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  333. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  334. partim concilio quae constant principiorum.
  335. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  336. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  337. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  338. in rebus solido reperiri corpore posse.
  339. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  340. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  341. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  342. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  343. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  344. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  345. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  346. sensimus infuso lympharum rore superne.
  347. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  348. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  349. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  350. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  351. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  352. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  353. Principio quoniam duplex natura duarum
  354. dissimilis rerum longe constare repertast,
  355. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  356. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  357. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  358. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  359. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  360. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  361. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  362. materiem circum solidam constare necessest;
  363. nec res ulla potest vera ratione probari
  364. corpore inane suo celare atque intus habere,
  365. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  366. id porro nihil esse potest nisi materiai
  367. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  368. materies igitur, solido quae corpore constat,
  369. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  370. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  371. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  372. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  373. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  374. alternis igitur ni mirum corpus inani
  375. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  376. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  377. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  378. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  379. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  380. nec ratione queunt alia temptata labare;
  381. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  382. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  383. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  384. nec capere umorem neque item manabile frigus
  385. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  386. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  387. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  388. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  389. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  390. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  391. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  392. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  393. at quoniam supra docui nil posse creari
  394. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  395. esse inmortali primordia corpore debent,
  396. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  397. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  398. sunt igitur solida primordia simplicitate
  399. nec ratione queunt alia servata per aevom
  400. ex infinito iam tempore res reparare.
  401. denique si nullam finem natura parasset
  402. frangendis rebus, iam corpora materiai
  403. usque redacta forent aevo frangente priore,
  404. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  405. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  406. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  407. quam rursus refici; qua propter longa diei
  408. infinita aetas ante acti temporis omnis
  409. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  410. numquam relicuo reparari tempore posset.
  411. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  412. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  413. et finita simul generatim tempora rebus
  414. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  415. Huc accedit uti, solidissima materiai
  416. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  417. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  418. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  419. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  420. at contra si mollia sint primordia rerum,
  421. unde queant validi silices ferrumque creari,
  422. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  423. principio fundamenti natura carebit.
  424. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  425. quorum condenso magis omnia conciliatu
  426. artari possunt validasque ostendere viris.
  427. porro si nullast frangendis reddita finis
  428. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  429. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  430. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  431. at quoniam fragili natura praedita constant,
  432. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  433. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  434. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  435. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  436. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  437. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  438. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  439. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  440. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  441. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  442. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  443. commutari aliqua possent ratione revicta,
  444. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  445. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  446. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  447. nec totiens possent generatim saecla referre
  448. naturam mores victum motusque parentum.
  449. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  450. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  451. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  452. et minima constat natura nec fuit umquam
  453. per se secretum neque post hac esse valebit,
  454. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  455. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  456. agmine condenso naturam corporis explent;
  457. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  458. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  459. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  460. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  461. non ex illorum conventu conciliata,
  462. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  463. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  464. concedit natura reservans semina rebus.
  465. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  466. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  467. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  468. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  469. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  470. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  471. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  472. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  473. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  474. credere posse animum, victus fateare necessest
  475. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  476. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  477. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  478. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  479. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  480. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  481. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  482. non possunt ea quae debet genitalis habere
  483. materies, varios conexus pondera plagas
  484. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  485. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  486. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  487. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  488. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  489. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  490. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  491. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  492. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  493. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  494. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  495. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  496. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  497. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  498. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  499. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  500. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  501. languidior porro disiectis disque supatis.
  502. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  503. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  504. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  505. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  506. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  507. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  508. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  509. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  510. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  511. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  512. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  513. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  514. ut videas non e stipatis partibus esse.
  515. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  516. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  517. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  518. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  519. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  520. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  521. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  522. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  523. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  524. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  525. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  526. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  527. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  528. naturam res et convertunt corpora sese,
  529. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  530. nil referret enim quaedam decedere, abire
  531. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  532. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  533. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  534. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  535. concursus motus ordo positura figurae
  536. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  537. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  538. praeterea rei quae corpora mittere possit
  539. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  540. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  541. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  542. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  543. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  544. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  545. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  546. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  547. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  548. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  549. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  550. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  551. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  552. et velit ardoris naturam linquere solam,
  553. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  554. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  555. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  556. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  557. et qui principium gignundis aera rebus
  558. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  559. fingere res ipsum per se terramve creare
  560. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  561. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  562. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  563. aera iungentes igni terramque liquori,
  564. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  565. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  566. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  567. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  568. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  569. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  570. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  571. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  572. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  573. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  574. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  575. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  576. quae cum magna modis multis miranda videtur
  577. gentibus humanis regio visendaque fertur
  578. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  579. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  580. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  581. carmina quin etiam divini pectoris eius
  582. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  583. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  584. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  585. partibus egregie multis multoque minores,
  586. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  587. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  588. sanctius et multo certa ratione magis quam
  589. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  590. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  591. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  592. Primum quod motus exempto rebus inani
  593. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  594. aera solem ignem terras animalia frugis
  595. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  596. deinde quod omnino finem non esse secandis
  597. corporibus facient neque pausam stare fragori
  598. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  599. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  600. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  601. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  602. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  603. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  604. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  605. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  606. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  607. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  608. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  609. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  610. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  611. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  612. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  613. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  614. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  615. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  616. quam contra res illorum retroque putari?
  617. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  618. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  619. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  620. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  621. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  622. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  623. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  624. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  625. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  626. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  627. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  628. at primordia gignundis in rebus oportet
  629. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  630. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  631. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  632. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  633. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  634. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  635. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  636. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  637. nec cessare haec inter se mutare, meare
  638. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  639. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  640. immutabile enim quiddam superare necessest,
  641. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  642. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  643. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  644. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  645. in commutatum veniunt, constare necessest
  646. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  647. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  648. quin potius tali natura praedita quaedam
  649. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  650. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  651. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  652. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  653. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  654. aeris e terra res omnis crescere alique;
  655. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  656. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  657. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  658. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  659. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  660. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  661. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  662. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  663. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  664. ni mirum quia multa modis communia multis
  665. multarum rerum in rebus primordia mixta
  666. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  667. atque eadem magni refert primordia saepe
  668. cum quibus et quali positura contineantur
  669. et quos inter se dent motus accipiantque;
  670. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  671. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  672. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  673. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  674. multa elementa vides multis communia verbis,
  675. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  676. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  677. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  678. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  679. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  680. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  681. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  682. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  683. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  684. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  685. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  686. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  687. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  688. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  689. ex aurique putat micis consistere posse
  690. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  691. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  692. cetera consimili fingit ratione putatque.
  693. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  694. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  695. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  696. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  697. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  698. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  699. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  700. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  701. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  702. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  703. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  704. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  705. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  706. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  707. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  708. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  709. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  710. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  711. * * *
  712. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  713. esse et habere in se nervorum corpora parva
  714. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  715. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  716. ex alienigenis rebus constare putetur,
  717. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  718. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  719. si sunt in terris, terram constare necessest
  720. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  721. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  722. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  723. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  724. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  725. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  726. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  727. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  728. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  729. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  730. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  731. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  732. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  733. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  734. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  735. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  736. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  737. et latices dulcis guttas similique sapore
  738. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  739. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  740. herbarum genera et fruges frondesque videri
  741. dispertita inter terram latitare minute,
  742. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  743. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  744. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  745. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  746. verum semina multimodis inmixta latere
  747. multarum rerum in rebus communia debent.
  748. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  749. arboribus vicina cacumina summa terantur
  750. inter se validis facere id cogentibus austris,
  751. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  752. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  753. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  754. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  755. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  756. non possent ullum tempus celarier ignes,
  757. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  758. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  759. permagni referre eadem primordia saepe
  760. cum quibus et quali positura contineantur
  761. et quos inter se dent motus accipiantque,
  762. atque eadem paulo inter se mutata creare
  763. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  764. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  765. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  766. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  767. si fieri non posse putas, quin materiai
  768. corpora consimili natura praedita fingas,
  769. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  770. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  771. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  772. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  773. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  774. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  775. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  776. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  777. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  778. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  779. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  780. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  781. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  782. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  783. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  784. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  785. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  786. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  787. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  788. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  789. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  790. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  791. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  792. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  793. sed potius tali facto recreata valescat,
  794. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  795. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  796. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  797. carmine Pierio rationem exponere nostram
  798. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  799. si tibi forte animum tali ratione tenere
  800. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  801. naturam rerum, qua constet compta figura.
  802. Sed quoniam docui solidissima materiai
  803. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  804. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  805. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  806. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  807. pervideamus utrum finitum funditus omne
  808. constet an immensum pateat vasteque profundum.