De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  2. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  3. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  4. quorum operum causas nulla ratione videre
  5. possunt ac fieri divino numine rentur.
  6. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  7. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  8. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  9. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  10. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  11. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  12. e mare primum homines, e terra posset oriri
  13. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  14. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  15. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  16. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  17. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  18. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  19. qui posset mater rebus consistere certa?
  20. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  21. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  22. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  23. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  24. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  25. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  26. vites autumno fundi suadente videmus,
  27. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  28. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  29. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  30. tuto res teneras effert in luminis oras?
  31. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  32. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  33. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  34. concilio possent arceri tempore iniquo.
  35. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  36. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  37. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  38. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  39. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  40. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  41. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  42. quicque sua de materia grandescere alique.
  43. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  44. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  45. nec porro secreta cibo natura animantum
  46. propagare genus possit vitamque tueri;
  47. ut potius multis communia corpora rebus
  48. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  49. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  50. Denique cur homines tantos natura parare
  51. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  52. transire et magnos manibus divellere montis
  53. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  54. si non, materies quia rebus reddita certast
  55. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  56. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  57. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  58. aeris in teneras possint proferrier auras.
  59. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  60. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  61. esse videlicet in terris primordia rerum
  62. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  63. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  64. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  65. sponte sua multo fieri meliora videres.
  66. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  67. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  68. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  69. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  70. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  71. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  72. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  73. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  74. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  75. nullius exitium patitur natura videri.
  76. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  77. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  78. unde animale genus generatim in lumina vitae
  79. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  80. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  81. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  82. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  83. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  84. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  85. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  86. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  87. inmortali sunt natura praedita certe.
  88. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  89. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  90. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  91. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  92. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  93. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  94. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  95. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  96. dissimiles constant aeternaque materies est,
  97. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  98. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  99. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  100. discidio redeunt in corpora materiai.
  101. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  102. in gremium matris terrai praecipitavit;
  103. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  104. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  105. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  106. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  107. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  108. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  109. corpora deponunt et candens lacteus umor
  110. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  111. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  112. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  113. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  114. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  115. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  116. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  117. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  118. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  119. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  120. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  121. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  122. Principio venti vis verberat incita corpus
  123. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  124. inter dum rapido percurrens turbine campos
  125. arboribus magnis sternit montisque supremos
  126. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  127. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  128. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  129. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  130. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  131. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  132. et cum mollis aquae fertur natura repente
  133. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  134. montibus ex altis magnus decursus aquai
  135. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  136. nec validi possunt pontes venientis aquai
  137. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  138. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  139. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  140. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  141. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  142. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  143. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  144. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  145. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  146. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  147. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  148. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  149. Tum porro varios rerum sentimus odores
  150. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  151. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  152. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  153. quae tamen omnia corporea constare necessest
  154. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  155. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  156. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  157. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  158. at neque quo pacto persederit umor aquai
  159. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  160. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  161. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  162. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  163. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  164. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  165. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  166. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  167. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  168. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  169. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  170. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  171. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  172. invida praeclusit speciem natura videndi.
  173. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  174. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  175. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  176. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  177. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  178. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  179. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  180. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  181. omnia natura; namque est in rebus inane.
  182. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  183. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  184. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  185. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  186. quod si non esset, nulla ratione moveri
  187. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  188. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  189. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  190. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  191. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  192. multa modis multis varia ratione moveri
  193. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  194. non tam sollicito motu privata carerent
  195. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  196. undique materies quoniam stipata quiesset.
  197. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  198. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  199. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  200. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  201. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  202. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  203. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  204. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  205. inter saepta meant voces et clausa domorum
  206. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  207. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  208. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  209. Denique cur alias aliis praestare videmus
  210. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  211. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  212. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  213. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  214. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  215. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  216. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  217. at contra gravius plus in se corporis esse
  218. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  219. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  220. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  221. Illud in his rebus ne te deducere vero
  222. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  223. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  224. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  225. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  226. sic alias quoque res inter se posse moveri
  227. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  228. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  229. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  230. ni spatium dederint latices? concedere porro
  231. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  232. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  233. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  234. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  235. Postremo duo de concursu corpora lata
  236. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  237. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  238. is porro quamvis circum celerantibus auris
  239. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  240. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  241. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  242. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  243. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  244. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  245. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  246. nec tali ratione potest denserier aer
  247. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  248. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  249. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  250. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  251. multaque praeterea tibi possum commemorando
  252. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  253. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  254. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  255. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  256. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  257. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  258. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  259. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  260. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  261. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  262. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  263. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  264. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  265. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  266. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  267. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  268. argumentorum sit copia missa per auris.
  269. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  270. omnis ut est igitur per se natura duabus
  271. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  272. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  273. corpus enim per se communis dedicat esse
  274. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  275. haut erit occultis de rebus quo referentes
  276. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  277. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  278. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  279. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  280. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  281. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  282. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  283. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  284. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  285. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  286. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  287. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  288. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  289. rem prohibere queat per se transire meantem,
  290. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  291. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  292. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  293. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  294. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  295. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  296. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  297. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  298. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  299. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  300. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  301. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  302. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  303. discidio potis est seiungi seque gregari,
  304. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  305. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  306. servitium contra paupertas divitiaeque,
  307. libertas bellum concordia cetera quorum
  308. adventu manet incolumis natura abituque,
  309. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  310. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  311. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  312. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  313. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  314. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  315. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  316. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  317. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  318. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  319. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  320. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  321. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  322. denique materies si rerum nulla fuisset
  323. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  324. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  325. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  326. clara accendisset saevi certamina belli
  327. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  328. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  329. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  330. non ita uti corpus per se constare neque esse
  331. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  332. sed magis ut merito possis eventa vocare
  333. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  334. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  335. partim concilio quae constant principiorum.
  336. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  337. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  338. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  339. in rebus solido reperiri corpore posse.
  340. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  341. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  342. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  343. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  344. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  345. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  346. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  347. sensimus infuso lympharum rore superne.
  348. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  349. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  350. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  351. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  352. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  353. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  354. Principio quoniam duplex natura duarum
  355. dissimilis rerum longe constare repertast,
  356. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  357. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  358. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  359. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  360. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  361. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  362. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  363. materiem circum solidam constare necessest;
  364. nec res ulla potest vera ratione probari
  365. corpore inane suo celare atque intus habere,
  366. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  367. id porro nihil esse potest nisi materiai
  368. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  369. materies igitur, solido quae corpore constat,
  370. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  371. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  372. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  373. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  374. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  375. alternis igitur ni mirum corpus inani
  376. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  377. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  378. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  379. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  380. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  381. nec ratione queunt alia temptata labare;
  382. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  383. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  384. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  385. nec capere umorem neque item manabile frigus
  386. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  387. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  388. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  389. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  390. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  391. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  392. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  393. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  394. at quoniam supra docui nil posse creari
  395. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  396. esse inmortali primordia corpore debent,
  397. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  398. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  399. sunt igitur solida primordia simplicitate
  400. nec ratione queunt alia servata per aevom
  401. ex infinito iam tempore res reparare.
  402. denique si nullam finem natura parasset
  403. frangendis rebus, iam corpora materiai
  404. usque redacta forent aevo frangente priore,
  405. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  406. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  407. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  408. quam rursus refici; qua propter longa diei
  409. infinita aetas ante acti temporis omnis
  410. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  411. numquam relicuo reparari tempore posset.
  412. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  413. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  414. et finita simul generatim tempora rebus
  415. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  416. Huc accedit uti, solidissima materiai
  417. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  418. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  419. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  420. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  421. at contra si mollia sint primordia rerum,
  422. unde queant validi silices ferrumque creari,
  423. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  424. principio fundamenti natura carebit.
  425. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  426. quorum condenso magis omnia conciliatu
  427. artari possunt validasque ostendere viris.
  428. porro si nullast frangendis reddita finis
  429. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  430. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  431. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  432. at quoniam fragili natura praedita constant,
  433. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  434. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  435. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  436. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  437. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  438. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  439. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  440. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  441. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  442. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  443. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  444. commutari aliqua possent ratione revicta,
  445. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  446. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  447. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  448. nec totiens possent generatim saecla referre
  449. naturam mores victum motusque parentum.
  450. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  451. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  452. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  453. et minima constat natura nec fuit umquam
  454. per se secretum neque post hac esse valebit,
  455. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  456. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  457. agmine condenso naturam corporis explent;
  458. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  459. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  460. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  461. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  462. non ex illorum conventu conciliata,
  463. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  464. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  465. concedit natura reservans semina rebus.
  466. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  467. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  468. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  469. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  470. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  471. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  472. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  473. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  474. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  475. credere posse animum, victus fateare necessest
  476. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  477. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  478. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  479. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  480. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  481. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  482. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  483. non possunt ea quae debet genitalis habere
  484. materies, varios conexus pondera plagas
  485. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  486. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  487. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  488. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  489. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  490. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  491. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  492. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  493. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  494. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  495. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  496. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  497. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  498. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  499. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  500. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  501. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  502. languidior porro disiectis disque supatis.
  503. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  504. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  505. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  506. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  507. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  508. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  509. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  510. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  511. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  512. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  513. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  514. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  515. ut videas non e stipatis partibus esse.
  516. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  517. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  518. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  519. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  520. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  521. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  522. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  523. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  524. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  525. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  526. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  527. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  528. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  529. naturam res et convertunt corpora sese,
  530. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  531. nil referret enim quaedam decedere, abire
  532. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  533. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  534. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  535. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  536. concursus motus ordo positura figurae
  537. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  538. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  539. praeterea rei quae corpora mittere possit
  540. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  541. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  542. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  543. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  544. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  545. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  546. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  547. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  548. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  549. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  550. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  551. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  552. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  553. et velit ardoris naturam linquere solam,
  554. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  555. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  556. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  557. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  558. et qui principium gignundis aera rebus
  559. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  560. fingere res ipsum per se terramve creare
  561. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  562. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  563. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  564. aera iungentes igni terramque liquori,
  565. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  566. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  567. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  568. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  569. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  570. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  571. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  572. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  573. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  574. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  575. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  576. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  577. quae cum magna modis multis miranda videtur
  578. gentibus humanis regio visendaque fertur
  579. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  580. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  581. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  582. carmina quin etiam divini pectoris eius
  583. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  584. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  585. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  586. partibus egregie multis multoque minores,
  587. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  588. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  589. sanctius et multo certa ratione magis quam
  590. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  591. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  592. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  593. Primum quod motus exempto rebus inani
  594. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  595. aera solem ignem terras animalia frugis
  596. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  597. deinde quod omnino finem non esse secandis
  598. corporibus facient neque pausam stare fragori
  599. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  600. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  601. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  602. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  603. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  604. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  605. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  606. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  607. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  608. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  609. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  610. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  611. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  612. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  613. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  614. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  615. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  616. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  617. quam contra res illorum retroque putari?
  618. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  619. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  620. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  621. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  622. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  623. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  624. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  625. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  626. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  627. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  628. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  629. at primordia gignundis in rebus oportet
  630. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  631. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  632. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  633. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  634. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  635. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  636. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  637. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  638. nec cessare haec inter se mutare, meare
  639. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  640. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  641. immutabile enim quiddam superare necessest,
  642. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  643. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  644. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  645. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  646. in commutatum veniunt, constare necessest
  647. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  648. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  649. quin potius tali natura praedita quaedam
  650. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  651. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  652. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  653. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  654. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  655. aeris e terra res omnis crescere alique;
  656. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  657. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  658. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  659. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  660. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  661. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis