De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiant, sed naturae species ratioque.
  2. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  3. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  4. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  5. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  6. quorum operum causas nulla ratione videre
  7. possunt ac fieri divino numine rentur.
  8. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  9. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  10. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  11. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  12. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  13. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  14. e mare primum homines, e terra posset oriri
  15. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  16. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  17. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  18. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  19. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  20. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  21. qui posset mater rebus consistere certa?
  22. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  23. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  24. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  25. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  26. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  27. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  28. vites autumno fundi suadente videmus,
  29. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  30. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  31. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  32. tuto res teneras effert in luminis oras?
  33. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  34. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  35. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  36. concilio possent arceri tempore iniquo.
  37. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  38. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  39. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  40. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  41. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  42. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  43. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  44. quicque sua de materia grandescere alique.
  45. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  46. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  47. nec porro secreta cibo natura animantum
  48. propagare genus possit vitamque tueri;
  49. ut potius multis communia corpora rebus
  50. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  51. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  52. Denique cur homines tantos natura parare
  53. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  54. transire et magnos manibus divellere montis
  55. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  56. si non, materies quia rebus reddita certast
  57. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  58. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  59. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  60. aeris in teneras possint proferrier auras.
  61. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  62. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  63. esse videlicet in terris primordia rerum
  64. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  65. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  66. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  67. sponte sua multo fieri meliora videres.
  68. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  69. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  70. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  71. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  72. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  73. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  74. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  75. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  76. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  77. nullius exitium patitur natura videri.
  78. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  79. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  80. unde animale genus generatim in lumina vitae
  81. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  82. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  83. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  84. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  85. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  86. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  87. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  88. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  89. inmortali sunt natura praedita certe.
  90. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  91. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  92. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  93. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  94. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  95. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  96. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  97. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  98. dissimiles constant aeternaque materies est,
  99. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  100. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  101. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  102. discidio redeunt in corpora materiai.
  103. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  104. in gremium matris terrai praecipitavit;
  105. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  106. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  107. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  108. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  109. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  110. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  111. corpora deponunt et candens lacteus umor
  112. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  113. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  114. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  115. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  116. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  117. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  118. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  119. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  120. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  121. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  122. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  123. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  124. Principio venti vis verberat incita corpus
  125. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  126. inter dum rapido percurrens turbine campos
  127. arboribus magnis sternit montisque supremos
  128. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  129. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  130. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  131. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  132. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  133. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  134. et cum mollis aquae fertur natura repente
  135. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  136. montibus ex altis magnus decursus aquai
  137. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  138. nec validi possunt pontes venientis aquai
  139. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  140. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  141. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  142. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  143. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  144. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  145. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  146. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  147. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  148. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  149. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  150. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  151. Tum porro varios rerum sentimus odores
  152. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  153. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  154. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  155. quae tamen omnia corporea constare necessest
  156. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  157. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  158. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  159. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  160. at neque quo pacto persederit umor aquai
  161. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  162. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  163. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  164. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  165. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  166. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  167. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  168. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  169. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  170. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  171. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  172. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  173. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  174. invida praeclusit speciem natura videndi.
  175. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  176. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  177. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  178. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  179. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  180. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  181. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  182. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  183. omnia natura; namque est in rebus inane.
  184. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  185. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  186. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  187. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  188. quod si non esset, nulla ratione moveri
  189. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  190. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  191. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  192. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  193. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  194. multa modis multis varia ratione moveri
  195. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  196. non tam sollicito motu privata carerent
  197. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  198. undique materies quoniam stipata quiesset.
  199. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  200. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  201. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  202. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  203. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  204. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  205. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  206. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  207. inter saepta meant voces et clausa domorum
  208. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  209. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  210. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  211. Denique cur alias aliis praestare videmus
  212. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  213. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  214. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  215. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  216. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  217. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  218. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  219. at contra gravius plus in se corporis esse
  220. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  221. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  222. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  223. Illud in his rebus ne te deducere vero
  224. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  225. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  226. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  227. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  228. sic alias quoque res inter se posse moveri
  229. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  230. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  231. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  232. ni spatium dederint latices? concedere porro
  233. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  234. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  235. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  236. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  237. Postremo duo de concursu corpora lata
  238. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  239. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  240. is porro quamvis circum celerantibus auris
  241. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  242. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  243. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  244. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  245. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  246. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  247. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  248. nec tali ratione potest denserier aer
  249. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  250. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  251. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  252. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  253. multaque praeterea tibi possum commemorando
  254. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  255. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  256. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  257. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  258. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  259. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  260. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  261. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  262. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  263. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  264. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  265. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  266. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  267. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  268. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  269. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  270. argumentorum sit copia missa per auris.
  271. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  272. omnis ut est igitur per se natura duabus
  273. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  274. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  275. corpus enim per se communis dedicat esse
  276. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  277. haut erit occultis de rebus quo referentes
  278. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  279. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  280. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  281. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  282. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  283. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  284. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  285. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  286. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  287. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  288. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  289. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  290. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  291. rem prohibere queat per se transire meantem,
  292. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  293. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  294. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  295. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  296. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  297. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  298. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  299. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  300. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  301. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  302. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  303. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  304. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  305. discidio potis est seiungi seque gregari,
  306. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  307. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  308. servitium contra paupertas divitiaeque,
  309. libertas bellum concordia cetera quorum
  310. adventu manet incolumis natura abituque,
  311. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  312. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  313. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  314. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  315. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  316. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  317. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  318. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  319. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  320. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  321. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  322. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  323. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  324. denique materies si rerum nulla fuisset
  325. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  326. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  327. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  328. clara accendisset saevi certamina belli
  329. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  330. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  331. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  332. non ita uti corpus per se constare neque esse
  333. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  334. sed magis ut merito possis eventa vocare
  335. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  336. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  337. partim concilio quae constant principiorum.
  338. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  339. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  340. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  341. in rebus solido reperiri corpore posse.
  342. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  343. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  344. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  345. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  346. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  347. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  348. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  349. sensimus infuso lympharum rore superne.
  350. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  351. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  352. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  353. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  354. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  355. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  356. Principio quoniam duplex natura duarum
  357. dissimilis rerum longe constare repertast,
  358. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  359. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  360. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  361. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  362. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  363. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  364. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  365. materiem circum solidam constare necessest;
  366. nec res ulla potest vera ratione probari
  367. corpore inane suo celare atque intus habere,
  368. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  369. id porro nihil esse potest nisi materiai
  370. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  371. materies igitur, solido quae corpore constat,
  372. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  373. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  374. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  375. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  376. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  377. alternis igitur ni mirum corpus inani
  378. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  379. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  380. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  381. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  382. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  383. nec ratione queunt alia temptata labare;
  384. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  385. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  386. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  387. nec capere umorem neque item manabile frigus
  388. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  389. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  390. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  391. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  392. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  393. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  394. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  395. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  396. at quoniam supra docui nil posse creari
  397. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  398. esse inmortali primordia corpore debent,
  399. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  400. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  401. sunt igitur solida primordia simplicitate
  402. nec ratione queunt alia servata per aevom
  403. ex infinito iam tempore res reparare.
  404. denique si nullam finem natura parasset
  405. frangendis rebus, iam corpora materiai
  406. usque redacta forent aevo frangente priore,
  407. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  408. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  409. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  410. quam rursus refici; qua propter longa diei
  411. infinita aetas ante acti temporis omnis
  412. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  413. numquam relicuo reparari tempore posset.
  414. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  415. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  416. et finita simul generatim tempora rebus
  417. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  418. Huc accedit uti, solidissima materiai
  419. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  420. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  421. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  422. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  423. at contra si mollia sint primordia rerum,
  424. unde queant validi silices ferrumque creari,
  425. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  426. principio fundamenti natura carebit.
  427. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  428. quorum condenso magis omnia conciliatu
  429. artari possunt validasque ostendere viris.
  430. porro si nullast frangendis reddita finis
  431. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  432. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  433. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  434. at quoniam fragili natura praedita constant,
  435. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  436. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  437. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  438. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  439. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  440. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  441. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  442. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  443. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  444. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  445. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  446. commutari aliqua possent ratione revicta,
  447. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  448. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  449. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  450. nec totiens possent generatim saecla referre
  451. naturam mores victum motusque parentum.
  452. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  453. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  454. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  455. et minima constat natura nec fuit umquam
  456. per se secretum neque post hac esse valebit,
  457. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  458. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  459. agmine condenso naturam corporis explent;
  460. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  461. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  462. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  463. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  464. non ex illorum conventu conciliata,
  465. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  466. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  467. concedit natura reservans semina rebus.
  468. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  469. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  470. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  471. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  472. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  473. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  474. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  475. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  476. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  477. credere posse animum, victus fateare necessest
  478. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  479. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  480. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  481. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  482. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  483. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  484. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  485. non possunt ea quae debet genitalis habere
  486. materies, varios conexus pondera plagas
  487. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  488. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  489. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  490. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  491. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  492. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  493. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  494. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  495. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  496. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  497. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  498. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  499. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  500. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  501. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  502. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  503. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  504. languidior porro disiectis disque supatis.
  505. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  506. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  507. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  508. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  509. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  510. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  511. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  512. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  513. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  514. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  515. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  516. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  517. ut videas non e stipatis partibus esse.
  518. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  519. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  520. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  521. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  522. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  523. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  524. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  525. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  526. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  527. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  528. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  529. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  530. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  531. naturam res et convertunt corpora sese,
  532. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  533. nil referret enim quaedam decedere, abire
  534. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  535. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  536. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  537. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  538. concursus motus ordo positura figurae
  539. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  540. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  541. praeterea rei quae corpora mittere possit
  542. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  543. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  544. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  545. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  546. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  547. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  548. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  549. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  550. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  551. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  552. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  553. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  554. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  555. et velit ardoris naturam linquere solam,
  556. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  557. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  558. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  559. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  560. et qui principium gignundis aera rebus
  561. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  562. fingere res ipsum per se terramve creare
  563. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  564. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  565. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  566. aera iungentes igni terramque liquori,
  567. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  568. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  569. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  570. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  571. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  572. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  573. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  574. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  575. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  576. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  577. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  578. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  579. quae cum magna modis multis miranda videtur
  580. gentibus humanis regio visendaque fertur
  581. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  582. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  583. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  584. carmina quin etiam divini pectoris eius
  585. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  586. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  587. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  588. partibus egregie multis multoque minores,
  589. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  590. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  591. sanctius et multo certa ratione magis quam
  592. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  593. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  594. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  595. Primum quod motus exempto rebus inani
  596. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  597. aera solem ignem terras animalia frugis
  598. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  599. deinde quod omnino finem non esse secandis
  600. corporibus facient neque pausam stare fragori
  601. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  602. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  603. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  604. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  605. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  606. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  607. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  608. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  609. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  610. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  611. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  612. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  613. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  614. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  615. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  616. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  617. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  618. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  619. quam contra res illorum retroque putari?
  620. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  621. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  622. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  623. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  624. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  625. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  626. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  627. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  628. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  629. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  630. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  631. at primordia gignundis in rebus oportet
  632. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  633. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  634. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  635. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  636. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  637. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  638. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  639. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  640. nec cessare haec inter se mutare, meare
  641. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  642. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  643. immutabile enim quiddam superare necessest,
  644. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;