De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res quibus occultas penitus convisere possis.
  2. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  3. non radii solis neque lucida tela diei
  4. discutiant, sed naturae species ratioque.
  5. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  6. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  7. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  8. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  9. quorum operum causas nulla ratione videre
  10. possunt ac fieri divino numine rentur.
  11. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  12. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  13. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  14. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  15. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  16. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  17. e mare primum homines, e terra posset oriri
  18. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  19. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  20. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  21. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  22. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  23. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  24. qui posset mater rebus consistere certa?
  25. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  26. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  27. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  28. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  29. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  30. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  31. vites autumno fundi suadente videmus,
  32. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  33. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  34. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  35. tuto res teneras effert in luminis oras?
  36. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  37. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  38. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  39. concilio possent arceri tempore iniquo.
  40. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  41. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  42. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  43. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  44. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  45. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  46. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  47. quicque sua de materia grandescere alique.
  48. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  49. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  50. nec porro secreta cibo natura animantum
  51. propagare genus possit vitamque tueri;
  52. ut potius multis communia corpora rebus
  53. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  54. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  55. Denique cur homines tantos natura parare
  56. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  57. transire et magnos manibus divellere montis
  58. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  59. si non, materies quia rebus reddita certast
  60. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  61. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  62. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  63. aeris in teneras possint proferrier auras.
  64. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  65. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  66. esse videlicet in terris primordia rerum
  67. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  68. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  69. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  70. sponte sua multo fieri meliora videres.
  71. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  72. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  73. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  74. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  75. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  76. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  77. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  78. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  79. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  80. nullius exitium patitur natura videri.
  81. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  82. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  83. unde animale genus generatim in lumina vitae
  84. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  85. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  86. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  87. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  88. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  89. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  90. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  91. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  92. inmortali sunt natura praedita certe.
  93. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  94. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  95. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  96. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  97. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  98. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  99. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  100. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  101. dissimiles constant aeternaque materies est,
  102. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  103. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  104. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  105. discidio redeunt in corpora materiai.
  106. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  107. in gremium matris terrai praecipitavit;
  108. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  109. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  110. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  111. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  112. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  113. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  114. corpora deponunt et candens lacteus umor
  115. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  116. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  117. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  118. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  119. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  120. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  121. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  122. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  123. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  124. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  125. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  126. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  127. Principio venti vis verberat incita corpus
  128. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  129. inter dum rapido percurrens turbine campos
  130. arboribus magnis sternit montisque supremos
  131. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  132. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  133. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  134. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  135. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  136. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  137. et cum mollis aquae fertur natura repente
  138. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  139. montibus ex altis magnus decursus aquai
  140. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  141. nec validi possunt pontes venientis aquai
  142. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  143. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  144. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  145. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  146. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  147. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  148. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  149. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  150. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  151. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  152. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  153. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  154. Tum porro varios rerum sentimus odores
  155. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  156. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  157. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  158. quae tamen omnia corporea constare necessest
  159. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  160. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  161. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  162. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  163. at neque quo pacto persederit umor aquai
  164. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  165. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  166. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  167. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  168. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  169. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  170. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  171. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  172. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  173. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  174. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  175. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  176. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  177. invida praeclusit speciem natura videndi.
  178. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  179. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  180. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  181. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  182. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  183. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  184. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  185. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  186. omnia natura; namque est in rebus inane.
  187. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  188. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  189. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  190. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  191. quod si non esset, nulla ratione moveri
  192. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  193. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  194. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  195. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  196. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  197. multa modis multis varia ratione moveri
  198. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  199. non tam sollicito motu privata carerent
  200. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  201. undique materies quoniam stipata quiesset.
  202. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  203. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  204. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  205. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  206. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  207. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  208. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  209. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  210. inter saepta meant voces et clausa domorum
  211. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  212. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  213. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  214. Denique cur alias aliis praestare videmus
  215. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  216. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  217. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  218. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  219. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  220. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  221. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  222. at contra gravius plus in se corporis esse
  223. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  224. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  225. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  226. Illud in his rebus ne te deducere vero
  227. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  228. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  229. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  230. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  231. sic alias quoque res inter se posse moveri
  232. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  233. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  234. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  235. ni spatium dederint latices? concedere porro
  236. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  237. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  238. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  239. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  240. Postremo duo de concursu corpora lata
  241. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  242. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  243. is porro quamvis circum celerantibus auris
  244. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  245. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  246. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  247. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  248. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  249. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  250. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  251. nec tali ratione potest denserier aer
  252. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  253. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  254. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  255. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  256. multaque praeterea tibi possum commemorando
  257. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  258. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  259. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  260. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  261. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  262. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  263. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  264. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  265. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  266. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  267. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  268. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  269. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  270. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  271. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  272. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  273. argumentorum sit copia missa per auris.
  274. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  275. omnis ut est igitur per se natura duabus
  276. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  277. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  278. corpus enim per se communis dedicat esse
  279. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  280. haut erit occultis de rebus quo referentes
  281. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  282. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  283. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  284. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  285. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  286. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  287. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  288. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  289. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  290. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  291. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  292. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  293. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  294. rem prohibere queat per se transire meantem,
  295. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  296. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  297. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  298. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  299. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  300. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  301. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  302. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  303. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  304. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  305. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  306. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  307. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  308. discidio potis est seiungi seque gregari,
  309. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  310. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  311. servitium contra paupertas divitiaeque,
  312. libertas bellum concordia cetera quorum
  313. adventu manet incolumis natura abituque,
  314. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  315. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  316. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  317. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  318. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  319. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  320. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  321. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  322. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  323. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  324. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  325. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  326. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  327. denique materies si rerum nulla fuisset
  328. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  329. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  330. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  331. clara accendisset saevi certamina belli
  332. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  333. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  334. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  335. non ita uti corpus per se constare neque esse
  336. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  337. sed magis ut merito possis eventa vocare
  338. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  339. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  340. partim concilio quae constant principiorum.
  341. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  342. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  343. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  344. in rebus solido reperiri corpore posse.
  345. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  346. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  347. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  348. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  349. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  350. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  351. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  352. sensimus infuso lympharum rore superne.
  353. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  354. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  355. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  356. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  357. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  358. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  359. Principio quoniam duplex natura duarum
  360. dissimilis rerum longe constare repertast,
  361. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  362. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  363. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  364. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  365. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  366. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  367. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  368. materiem circum solidam constare necessest;
  369. nec res ulla potest vera ratione probari
  370. corpore inane suo celare atque intus habere,
  371. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  372. id porro nihil esse potest nisi materiai
  373. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  374. materies igitur, solido quae corpore constat,
  375. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  376. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  377. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  378. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  379. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  380. alternis igitur ni mirum corpus inani
  381. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  382. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  383. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  384. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  385. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  386. nec ratione queunt alia temptata labare;
  387. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  388. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  389. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  390. nec capere umorem neque item manabile frigus
  391. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  392. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  393. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  394. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  395. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  396. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  397. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  398. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  399. at quoniam supra docui nil posse creari
  400. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  401. esse inmortali primordia corpore debent,
  402. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  403. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  404. sunt igitur solida primordia simplicitate
  405. nec ratione queunt alia servata per aevom
  406. ex infinito iam tempore res reparare.
  407. denique si nullam finem natura parasset
  408. frangendis rebus, iam corpora materiai
  409. usque redacta forent aevo frangente priore,
  410. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  411. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  412. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  413. quam rursus refici; qua propter longa diei
  414. infinita aetas ante acti temporis omnis
  415. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  416. numquam relicuo reparari tempore posset.
  417. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  418. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  419. et finita simul generatim tempora rebus
  420. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  421. Huc accedit uti, solidissima materiai
  422. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  423. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  424. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  425. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  426. at contra si mollia sint primordia rerum,
  427. unde queant validi silices ferrumque creari,
  428. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  429. principio fundamenti natura carebit.
  430. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  431. quorum condenso magis omnia conciliatu
  432. artari possunt validasque ostendere viris.
  433. porro si nullast frangendis reddita finis
  434. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  435. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  436. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  437. at quoniam fragili natura praedita constant,
  438. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  439. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  440. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  441. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  442. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  443. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  444. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  445. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  446. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  447. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  448. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  449. commutari aliqua possent ratione revicta,
  450. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  451. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  452. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  453. nec totiens possent generatim saecla referre
  454. naturam mores victum motusque parentum.
  455. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  456. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  457. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  458. et minima constat natura nec fuit umquam
  459. per se secretum neque post hac esse valebit,
  460. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  461. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  462. agmine condenso naturam corporis explent;
  463. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  464. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  465. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  466. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  467. non ex illorum conventu conciliata,
  468. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  469. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  470. concedit natura reservans semina rebus.
  471. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  472. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  473. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  474. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  475. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  476. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  477. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  478. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  479. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  480. credere posse animum, victus fateare necessest
  481. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  482. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  483. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  484. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  485. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  486. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  487. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  488. non possunt ea quae debet genitalis habere
  489. materies, varios conexus pondera plagas
  490. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  491. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  492. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  493. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  494. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  495. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  496. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  497. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  498. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  499. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  500. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  501. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  502. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  503. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  504. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  505. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  506. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  507. languidior porro disiectis disque supatis.
  508. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  509. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  510. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  511. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  512. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  513. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  514. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  515. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  516. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  517. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  518. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  519. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  520. ut videas non e stipatis partibus esse.
  521. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  522. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  523. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  524. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  525. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  526. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  527. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  528. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  529. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  530. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  531. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  532. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  533. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  534. naturam res et convertunt corpora sese,
  535. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  536. nil referret enim quaedam decedere, abire
  537. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  538. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  539. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  540. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  541. concursus motus ordo positura figurae
  542. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  543. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  544. praeterea rei quae corpora mittere possit
  545. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  546. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  547. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  548. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  549. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  550. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  551. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  552. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  553. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  554. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  555. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  556. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  557. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  558. et velit ardoris naturam linquere solam,
  559. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  560. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  561. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  562. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  563. et qui principium gignundis aera rebus
  564. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  565. fingere res ipsum per se terramve creare
  566. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  567. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  568. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  569. aera iungentes igni terramque liquori,
  570. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  571. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  572. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  573. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  574. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  575. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  576. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  577. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  578. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  579. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  580. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  581. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  582. quae cum magna modis multis miranda videtur
  583. gentibus humanis regio visendaque fertur
  584. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  585. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  586. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  587. carmina quin etiam divini pectoris eius
  588. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  589. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  590. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  591. partibus egregie multis multoque minores,
  592. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  593. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  594. sanctius et multo certa ratione magis quam
  595. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  596. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  597. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  598. Primum quod motus exempto rebus inani
  599. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  600. aera solem ignem terras animalia frugis
  601. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  602. deinde quod omnino finem non esse secandis
  603. corporibus facient neque pausam stare fragori
  604. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  605. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  606. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  607. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  608. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  609. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  610. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  611. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  612. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  613. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  614. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  615. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  616. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  617. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  618. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  619. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  620. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  621. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  622. quam contra res illorum retroque putari?
  623. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  624. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  625. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  626. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  627. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  628. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  629. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  630. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  631. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  632. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  633. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  634. at primordia gignundis in rebus oportet
  635. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  636. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  637. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  638. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  639. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  640. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  641. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  642. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  643. nec cessare haec inter se mutare, meare
  644. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  645. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  646. immutabile enim quiddam superare necessest,
  647. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;