De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res quibus occultas penitus convisere possis.
  2. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  3. non radii solis neque lucida tela diei
  4. discutiant, sed naturae species ratioque.
  5. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  6. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  7. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  8. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  9. quorum operum causas nulla ratione videre
  10. possunt ac fieri divino numine rentur.
  11. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  12. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  13. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  14. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  15. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  16. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  17. e mare primum homines, e terra posset oriri
  18. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  19. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  20. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  21. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  22. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  23. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  24. qui posset mater rebus consistere certa?
  25. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  26. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  27. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  28. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  29. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  30. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  31. vites autumno fundi suadente videmus,
  32. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  33. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  34. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  35. tuto res teneras effert in luminis oras?
  36. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  37. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  38. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  39. concilio possent arceri tempore iniquo.
  40. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  41. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  42. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  43. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  44. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  45. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  46. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  47. quicque sua de materia grandescere alique.
  48. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  49. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  50. nec porro secreta cibo natura animantum
  51. propagare genus possit vitamque tueri;
  52. ut potius multis communia corpora rebus
  53. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  54. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  55. Denique cur homines tantos natura parare
  56. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  57. transire et magnos manibus divellere montis
  58. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  59. si non, materies quia rebus reddita certast
  60. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  61. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  62. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  63. aeris in teneras possint proferrier auras.
  64. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  65. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  66. esse videlicet in terris primordia rerum
  67. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  68. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  69. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  70. sponte sua multo fieri meliora videres.
  71. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  72. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  73. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  74. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  75. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  76. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  77. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  78. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  79. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  80. nullius exitium patitur natura videri.
  81. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  82. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  83. unde animale genus generatim in lumina vitae
  84. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  85. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  86. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  87. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  88. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  89. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  90. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  91. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  92. inmortali sunt natura praedita certe.
  93. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  94. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  95. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  96. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  97. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  98. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  99. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  100. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  101. dissimiles constant aeternaque materies est,
  102. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  103. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  104. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  105. discidio redeunt in corpora materiai.
  106. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  107. in gremium matris terrai praecipitavit;
  108. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  109. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  110. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  111. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  112. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  113. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  114. corpora deponunt et candens lacteus umor
  115. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  116. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  117. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  118. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  119. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  120. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  121. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  122. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  123. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  124. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  125. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  126. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  127. Principio venti vis verberat incita corpus
  128. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  129. inter dum rapido percurrens turbine campos
  130. arboribus magnis sternit montisque supremos
  131. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  132. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  133. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  134. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  135. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  136. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  137. et cum mollis aquae fertur natura repente
  138. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  139. montibus ex altis magnus decursus aquai
  140. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  141. nec validi possunt pontes venientis aquai
  142. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  143. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  144. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis