De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
  2. te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
  3. denique per maria ac montis fluviosque rapacis
  4. frondiferasque domos avium camposque virentis
  5. omnibus incutiens blandum per pectora amorem
  6. efficis ut cupide generatim saecla propagent.
  7. quae quoniam rerum naturam sola gubernas
  8. nec sine te quicquam dias in luminis oras
  9. exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
  10. te sociam studeo scribendis versibus esse,
  11. quos ego de rerum natura pangere conor
  12. Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
  13. omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
  14. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  15. effice ut interea fera moenera militiai
  16. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  17. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  18. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  19. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  20. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  21. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  22. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  23. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  24. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  25. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  26. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  27. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  28. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  29. talibus in rebus communi desse saluti.
  30. omnis enim per se divum natura necessest
  31. immortali aevo summa cum pace fruatur
  32. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  33. nam privata dolore omni, privata periclis,
  34. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  35. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  36. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  37. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  38. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  39. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  40. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  41. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  42. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  43. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  44. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  45. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  46. appellare suemus et haec eadem usurpare
  47. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  48. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  49. in terris oppressa gravi sub religione,
  50. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  51. horribili super aspectu mortalibus instans,
  52. primum Graius homo mortalis tollere contra
  53. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  54. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  55. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  56. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  57. naturae primus portarum claustra cupiret.
  58. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  59. processit longe flammantia moenia mundi
  60. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  61. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  62. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  63. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  64. quare religio pedibus subiecta vicissim
  65. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  66. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  67. impia te rationis inire elementa viamque
  68. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  69. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  70. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  71. Iphianassai turparunt sanguine foede
  72. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  73. cui simul infula virgineos circum data comptus
  74. ex utraque pari malarum parte profusast,
  75. et maestum simul ante aras adstare parentem
  76. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  77. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  78. muta metu terram genibus summissa petebat.
  79. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  80. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  81. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  82. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  83. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  84. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  85. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  86. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  87. tantum religio potuit suadere malorum.
  88. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  89. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  90. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  91. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  92. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  93. et merito; nam si certam finem esse viderent
  94. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  95. religionibus atque minis obsistere vatum.
  96. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  97. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  98. ignoratur enim quae sit natura animai,
  99. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  100. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  101. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  102. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  103. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  104. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  105. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  106. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  107. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  108. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  109. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  110. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  111. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  112. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  113. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  114. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  115. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  116. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  117. unde anima atque animi constet natura videndum,
  118. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  119. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  120. cernere uti videamur eos audireque coram,
  121. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  122. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  123. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  124. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  125. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  126. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  127. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  128. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  129. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  130. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  131. res quibus occultas penitus convisere possis.
  132. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  133. non radii solis neque lucida tela diei
  134. discutiant, sed naturae species ratioque.
  135. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  136. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  137. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  138. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  139. quorum operum causas nulla ratione videre
  140. possunt ac fieri divino numine rentur.
  141. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  142. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  143. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  144. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  145. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  146. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  147. e mare primum homines, e terra posset oriri
  148. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  149. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  150. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  151. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  152. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  153. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  154. qui posset mater rebus consistere certa?
  155. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  156. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  157. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  158. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  159. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  160. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  161. vites autumno fundi suadente videmus,
  162. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  163. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  164. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  165. tuto res teneras effert in luminis oras?
  166. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  167. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  168. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  169. concilio possent arceri tempore iniquo.
  170. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  171. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  172. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  173. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  174. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  175. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  176. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  177. quicque sua de materia grandescere alique.
  178. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  179. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  180. nec porro secreta cibo natura animantum
  181. propagare genus possit vitamque tueri;
  182. ut potius multis communia corpora rebus
  183. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  184. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  185. Denique cur homines tantos natura parare
  186. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  187. transire et magnos manibus divellere montis
  188. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  189. si non, materies quia rebus reddita certast
  190. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  191. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  192. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  193. aeris in teneras possint proferrier auras.
  194. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  195. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  196. esse videlicet in terris primordia rerum
  197. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  198. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  199. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  200. sponte sua multo fieri meliora videres.
  201. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  202. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  203. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  204. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  205. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  206. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  207. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,