De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  2. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  3. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  4. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  5. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  6. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  7. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  8. res quibus occultas penitus convisere possis.
  9. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  10. non radii solis neque lucida tela diei
  11. discutiant, sed naturae species ratioque.
  12. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  13. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  14. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  15. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  16. quorum operum causas nulla ratione videre
  17. possunt ac fieri divino numine rentur.
  18. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  19. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  20. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  21. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  22. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  23. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  24. e mare primum homines, e terra posset oriri
  25. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  26. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  27. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  28. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  29. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  30. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  31. qui posset mater rebus consistere certa?
  32. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  33. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  34. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  35. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  36. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  37. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  38. vites autumno fundi suadente videmus,
  39. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  40. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  41. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  42. tuto res teneras effert in luminis oras?
  43. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  44. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  45. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  46. concilio possent arceri tempore iniquo.
  47. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  48. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  49. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  50. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  51. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  52. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  53. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  54. quicque sua de materia grandescere alique.
  55. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  56. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  57. nec porro secreta cibo natura animantum
  58. propagare genus possit vitamque tueri;
  59. ut potius multis communia corpora rebus
  60. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  61. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  62. Denique cur homines tantos natura parare
  63. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  64. transire et magnos manibus divellere montis
  65. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  66. si non, materies quia rebus reddita certast
  67. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  68. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  69. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  70. aeris in teneras possint proferrier auras.
  71. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  72. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  73. esse videlicet in terris primordia rerum
  74. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  75. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  76. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  77. sponte sua multo fieri meliora videres.
  78. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  79. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  80. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  81. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  82. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  83. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  84. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  85. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  86. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  87. nullius exitium patitur natura videri.
  88. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  89. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  90. unde animale genus generatim in lumina vitae
  91. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  92. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  93. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  94. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  95. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  96. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  97. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  98. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  99. inmortali sunt natura praedita certe.
  100. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  101. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  102. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  103. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  104. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  105. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  106. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  107. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  108. dissimiles constant aeternaque materies est,
  109. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  110. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  111. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  112. discidio redeunt in corpora materiai.
  113. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  114. in gremium matris terrai praecipitavit;
  115. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  116. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  117. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  118. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  119. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  120. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  121. corpora deponunt et candens lacteus umor
  122. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  123. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  124. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  125. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  126. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  127. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  128. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  129. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  130. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  131. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  132. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  133. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  134. Principio venti vis verberat incita corpus
  135. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  136. inter dum rapido percurrens turbine campos
  137. arboribus magnis sternit montisque supremos