De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  2. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  3. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  4. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  5. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  6. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  7. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  8. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  9. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  10. res quibus occultas penitus convisere possis.
  11. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  12. non radii solis neque lucida tela diei
  13. discutiant, sed naturae species ratioque.
  14. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  15. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  16. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  17. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  18. quorum operum causas nulla ratione videre
  19. possunt ac fieri divino numine rentur.
  20. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  21. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  22. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  23. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  24. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  25. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  26. e mare primum homines, e terra posset oriri
  27. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  28. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  29. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  30. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  31. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  32. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  33. qui posset mater rebus consistere certa?
  34. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  35. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  36. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  37. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  38. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  39. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  40. vites autumno fundi suadente videmus,
  41. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  42. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  43. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  44. tuto res teneras effert in luminis oras?
  45. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  46. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  47. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  48. concilio possent arceri tempore iniquo.
  49. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  50. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  51. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  52. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  53. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  54. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  55. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  56. quicque sua de materia grandescere alique.
  57. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  58. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  59. nec porro secreta cibo natura animantum
  60. propagare genus possit vitamque tueri;
  61. ut potius multis communia corpora rebus
  62. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  63. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  64. Denique cur homines tantos natura parare
  65. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  66. transire et magnos manibus divellere montis
  67. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  68. si non, materies quia rebus reddita certast
  69. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  70. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  71. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  72. aeris in teneras possint proferrier auras.
  73. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  74. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  75. esse videlicet in terris primordia rerum
  76. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  77. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  78. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  79. sponte sua multo fieri meliora videres.
  80. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  81. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  82. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  83. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  84. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  85. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  86. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  87. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  88. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  89. nullius exitium patitur natura videri.
  90. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  91. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  92. unde animale genus generatim in lumina vitae
  93. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  94. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  95. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  96. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  97. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  98. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  99. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  100. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  101. inmortali sunt natura praedita certe.
  102. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  103. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  104. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  105. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  106. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  107. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  108. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  109. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  110. dissimiles constant aeternaque materies est,
  111. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  112. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  113. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  114. discidio redeunt in corpora materiai.
  115. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  116. in gremium matris terrai praecipitavit;
  117. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  118. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  119. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  120. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  121. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  122. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  123. corpora deponunt et candens lacteus umor
  124. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  125. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  126. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  127. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  128. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  129. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  130. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  131. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  132. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  133. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  134. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  135. confiteare esse in rebus nec posse videri.