De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  2. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  3. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  4. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  5. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  6. unde anima atque animi constet natura videndum,
  7. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  8. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  9. cernere uti videamur eos audireque coram,
  10. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  11. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  12. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  13. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  14. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  15. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  16. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  17. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  18. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  19. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  20. res quibus occultas penitus convisere possis.
  21. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  22. non radii solis neque lucida tela diei
  23. discutiant, sed naturae species ratioque.
  24. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  25. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.