De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  2. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  3. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  4. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  5. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  6. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  7. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  8. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  9. unde anima atque animi constet natura videndum,
  10. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  11. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  12. cernere uti videamur eos audireque coram,
  13. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  14. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  15. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  16. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  17. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  18. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  19. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  20. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  21. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  22. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  23. res quibus occultas penitus convisere possis.
  24. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  25. non radii solis neque lucida tela diei
  26. discutiant, sed naturae species ratioque.
  27. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  28. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  29. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  30. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  31. quorum operum causas nulla ratione videre
  32. possunt ac fieri divino numine rentur.
  33. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  34. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  35. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  36. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  37. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  38. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  39. e mare primum homines, e terra posset oriri
  40. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  41. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  42. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  43. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  44. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  45. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  46. qui posset mater rebus consistere certa?
  47. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  48. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  49. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  50. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  51. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  52. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  53. vites autumno fundi suadente videmus,
  54. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  55. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  56. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  57. tuto res teneras effert in luminis oras?
  58. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  59. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  60. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  61. concilio possent arceri tempore iniquo.
  62. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  63. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  64. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  65. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  66. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  67. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  68. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  69. quicque sua de materia grandescere alique.
  70. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  71. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  72. nec porro secreta cibo natura animantum
  73. propagare genus possit vitamque tueri;
  74. ut potius multis communia corpora rebus
  75. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  76. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  77. Denique cur homines tantos natura parare
  78. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  79. transire et magnos manibus divellere montis
  80. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  81. si non, materies quia rebus reddita certast
  82. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  83. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  84. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  85. aeris in teneras possint proferrier auras.
  86. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  87. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  88. esse videlicet in terris primordia rerum
  89. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  90. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  91. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  92. sponte sua multo fieri meliora videres.
  93. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  94. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  95. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  96. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  97. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  98. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  99. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  100. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  101. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  102. nullius exitium patitur natura videri.
  103. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  104. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  105. unde animale genus generatim in lumina vitae
  106. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  107. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  108. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  109. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  110. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  111. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  112. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  113. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  114. inmortali sunt natura praedita certe.
  115. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  116. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  117. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  118. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  119. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  120. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  121. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  122. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  123. dissimiles constant aeternaque materies est,
  124. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  125. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  126. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  127. discidio redeunt in corpora materiai.
  128. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  129. in gremium matris terrai praecipitavit;
  130. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  131. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  132. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  133. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  134. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  135. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  136. corpora deponunt et candens lacteus umor
  137. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  138. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  139. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  140. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  141. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  142. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  143. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  144. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  145. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  146. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  147. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  148. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  149. Principio venti vis verberat incita corpus
  150. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  151. inter dum rapido percurrens turbine campos
  152. arboribus magnis sternit montisque supremos
  153. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  154. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  155. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  156. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  157. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  158. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  159. et cum mollis aquae fertur natura repente
  160. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  161. montibus ex altis magnus decursus aquai
  162. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  163. nec validi possunt pontes venientis aquai
  164. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  165. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  166. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  167. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  168. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  169. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  170. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  171. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  172. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  173. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  174. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  175. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  176. Tum porro varios rerum sentimus odores
  177. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  178. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus