De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  2. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  3. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  4. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  5. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  6. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  7. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  8. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  9. unde anima atque animi constet natura videndum,
  10. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  11. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  12. cernere uti videamur eos audireque coram,
  13. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  14. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  15. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  16. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  17. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  18. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  19. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  20. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  21. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  22. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  23. res quibus occultas penitus convisere possis.
  24. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  25. non radii solis neque lucida tela diei
  26. discutiant, sed naturae species ratioque.
  27. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  28. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  29. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  30. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  31. quorum operum causas nulla ratione videre
  32. possunt ac fieri divino numine rentur.
  33. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  34. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  35. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  36. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  37. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  38. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  39. e mare primum homines, e terra posset oriri
  40. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  41. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  42. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  43. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  44. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  45. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  46. qui posset mater rebus consistere certa?
  47. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  48. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  49. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  50. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  51. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  52. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  53. vites autumno fundi suadente videmus,
  54. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  55. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  56. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  57. tuto res teneras effert in luminis oras?
  58. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  59. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  60. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  61. concilio possent arceri tempore iniquo.
  62. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  63. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  64. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  65. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  66. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  67. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  68. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  69. quicque sua de materia grandescere alique.
  70. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  71. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  72. nec porro secreta cibo natura animantum
  73. propagare genus possit vitamque tueri;
  74. ut potius multis communia corpora rebus
  75. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  76. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  77. Denique cur homines tantos natura parare
  78. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  79. transire et magnos manibus divellere montis
  80. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  81. si non, materies quia rebus reddita certast
  82. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  83. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  84. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  85. aeris in teneras possint proferrier auras.
  86. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  87. culta loca et manibus melioris reddere fetus,