De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  2. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  3. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  4. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  5. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  6. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  7. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  8. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  9. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  10. unde anima atque animi constet natura videndum,
  11. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  12. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  13. cernere uti videamur eos audireque coram,
  14. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  15. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  16. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  17. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  18. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  19. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  20. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  21. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  22. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  23. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  24. res quibus occultas penitus convisere possis.
  25. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  26. non radii solis neque lucida tela diei
  27. discutiant, sed naturae species ratioque.
  28. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  29. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  30. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  31. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  32. quorum operum causas nulla ratione videre
  33. possunt ac fieri divino numine rentur.
  34. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  35. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  36. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  37. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  38. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  39. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  40. e mare primum homines, e terra posset oriri
  41. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  42. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  43. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  44. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  45. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  46. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  47. qui posset mater rebus consistere certa?
  48. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  49. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  50. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  51. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  52. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  53. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  54. vites autumno fundi suadente videmus,
  55. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  56. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  57. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  58. tuto res teneras effert in luminis oras?
  59. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  60. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  61. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  62. concilio possent arceri tempore iniquo.
  63. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  64. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  65. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  66. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  67. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  68. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  69. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  70. quicque sua de materia grandescere alique.
  71. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  72. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  73. nec porro secreta cibo natura animantum
  74. propagare genus possit vitamque tueri;
  75. ut potius multis communia corpora rebus
  76. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  77. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  78. Denique cur homines tantos natura parare
  79. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  80. transire et magnos manibus divellere montis
  81. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  82. si non, materies quia rebus reddita certast
  83. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  84. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  85. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  86. aeris in teneras possint proferrier auras.
  87. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  88. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  89. esse videlicet in terris primordia rerum
  90. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  91. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  92. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  93. sponte sua multo fieri meliora videres.
  94. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  95. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  96. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  97. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  98. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  99. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  100. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  101. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  102. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  103. nullius exitium patitur natura videri.
  104. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  105. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  106. unde animale genus generatim in lumina vitae
  107. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  108. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  109. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  110. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  111. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  112. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  113. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  114. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  115. inmortali sunt natura praedita certe.
  116. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  117. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  118. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  119. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  120. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  121. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum