De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  2. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  3. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  4. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  5. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  6. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  7. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  8. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  9. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  10. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  11. unde anima atque animi constet natura videndum,
  12. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  13. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  14. cernere uti videamur eos audireque coram,
  15. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  16. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  17. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  18. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  19. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  20. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  21. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  22. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  23. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  24. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  25. res quibus occultas penitus convisere possis.
  26. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  27. non radii solis neque lucida tela diei
  28. discutiant, sed naturae species ratioque.
  29. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  30. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  31. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  32. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  33. quorum operum causas nulla ratione videre
  34. possunt ac fieri divino numine rentur.
  35. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  36. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  37. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  38. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  39. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  40. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  41. e mare primum homines, e terra posset oriri
  42. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  43. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  44. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  45. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  46. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  47. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  48. qui posset mater rebus consistere certa?
  49. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  50. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  51. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  52. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  53. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  54. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  55. vites autumno fundi suadente videmus,
  56. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  57. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  58. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  59. tuto res teneras effert in luminis oras?
  60. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  61. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  62. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  63. concilio possent arceri tempore iniquo.
  64. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  65. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  66. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  67. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  68. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  69. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  70. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  71. quicque sua de materia grandescere alique.
  72. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  73. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  74. nec porro secreta cibo natura animantum
  75. propagare genus possit vitamque tueri;
  76. ut potius multis communia corpora rebus
  77. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  78. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  79. Denique cur homines tantos natura parare
  80. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  81. transire et magnos manibus divellere montis
  82. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  83. si non, materies quia rebus reddita certast
  84. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  85. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  86. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  87. aeris in teneras possint proferrier auras.
  88. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  89. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  90. esse videlicet in terris primordia rerum
  91. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  92. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  93. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  94. sponte sua multo fieri meliora videres.
  95. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  96. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  97. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  98. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  99. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  100. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  101. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  102. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  103. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  104. nullius exitium patitur natura videri.
  105. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  106. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  107. unde animale genus generatim in lumina vitae
  108. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  109. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  110. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  111. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  112. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  113. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  114. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  115. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  116. inmortali sunt natura praedita certe.
  117. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  118. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  119. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  120. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  121. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  122. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  123. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  124. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  125. dissimiles constant aeternaque materies est,
  126. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  127. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  128. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  129. discidio redeunt in corpora materiai.
  130. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  131. in gremium matris terrai praecipitavit;
  132. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  133. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  134. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  135. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  136. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  137. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  138. corpora deponunt et candens lacteus umor
  139. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  140. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  141. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  142. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  143. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  144. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  145. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  146. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  147. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  148. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  149. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  150. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  151. Principio venti vis verberat incita corpus
  152. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  153. inter dum rapido percurrens turbine campos
  154. arboribus magnis sternit montisque supremos
  155. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  156. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  157. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  158. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  159. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  160. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  161. et cum mollis aquae fertur natura repente
  162. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  163. montibus ex altis magnus decursus aquai
  164. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  165. nec validi possunt pontes venientis aquai
  166. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  167. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  168. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  169. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  170. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  171. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  172. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  173. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  174. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  175. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  176. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  177. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  178. Tum porro varios rerum sentimus odores
  179. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  180. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  181. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  182. quae tamen omnia corporea constare necessest
  183. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  184. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  185. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  186. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  187. at neque quo pacto persederit umor aquai
  188. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  189. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  190. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  191. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  192. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  193. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  194. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  195. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  196. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  197. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  198. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  199. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  200. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  201. invida praeclusit speciem natura videndi.
  202. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  203. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  204. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  205. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  206. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  207. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  208. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  209. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  210. omnia natura; namque est in rebus inane.
  211. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  212. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  213. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  214. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  215. quod si non esset, nulla ratione moveri
  216. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  217. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  218. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  219. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  220. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  221. multa modis multis varia ratione moveri
  222. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  223. non tam sollicito motu privata carerent
  224. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  225. undique materies quoniam stipata quiesset.
  226. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  227. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  228. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  229. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  230. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  231. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  232. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  233. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  234. inter saepta meant voces et clausa domorum
  235. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  236. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  237. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  238. Denique cur alias aliis praestare videmus
  239. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  240. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  241. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  242. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  243. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  244. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  245. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  246. at contra gravius plus in se corporis esse
  247. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  248. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  249. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  250. Illud in his rebus ne te deducere vero
  251. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  252. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  253. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  254. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  255. sic alias quoque res inter se posse moveri
  256. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  257. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  258. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  259. ni spatium dederint latices? concedere porro
  260. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  261. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  262. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  263. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  264. Postremo duo de concursu corpora lata
  265. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  266. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  267. is porro quamvis circum celerantibus auris
  268. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  269. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  270. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  271. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  272. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  273. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  274. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  275. nec tali ratione potest denserier aer
  276. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  277. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  278. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  279. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  280. multaque praeterea tibi possum commemorando
  281. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  282. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  283. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  284. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  285. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  286. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  287. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  288. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  289. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  290. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  291. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  292. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  293. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  294. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  295. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  296. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  297. argumentorum sit copia missa per auris.
  298. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  299. omnis ut est igitur per se natura duabus
  300. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  301. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  302. corpus enim per se communis dedicat esse
  303. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  304. haut erit occultis de rebus quo referentes
  305. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  306. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  307. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  308. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  309. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  310. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  311. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  312. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  313. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  314. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  315. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  316. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  317. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  318. rem prohibere queat per se transire meantem,
  319. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  320. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  321. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  322. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  323. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  324. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  325. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  326. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  327. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  328. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  329. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  330. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  331. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  332. discidio potis est seiungi seque gregari,
  333. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  334. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  335. servitium contra paupertas divitiaeque,
  336. libertas bellum concordia cetera quorum
  337. adventu manet incolumis natura abituque,
  338. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  339. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  340. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  341. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  342. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  343. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  344. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  345. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  346. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  347. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  348. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  349. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  350. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  351. denique materies si rerum nulla fuisset
  352. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  353. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  354. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  355. clara accendisset saevi certamina belli
  356. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  357. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  358. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  359. non ita uti corpus per se constare neque esse
  360. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  361. sed magis ut merito possis eventa vocare
  362. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  363. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  364. partim concilio quae constant principiorum.
  365. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  366. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  367. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  368. in rebus solido reperiri corpore posse.
  369. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  370. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  371. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  372. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  373. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  374. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  375. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  376. sensimus infuso lympharum rore superne.
  377. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  378. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  379. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  380. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  381. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  382. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  383. Principio quoniam duplex natura duarum
  384. dissimilis rerum longe constare repertast,
  385. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  386. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  387. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  388. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  389. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  390. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  391. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  392. materiem circum solidam constare necessest;
  393. nec res ulla potest vera ratione probari
  394. corpore inane suo celare atque intus habere,
  395. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  396. id porro nihil esse potest nisi materiai
  397. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  398. materies igitur, solido quae corpore constat,
  399. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  400. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  401. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  402. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  403. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  404. alternis igitur ni mirum corpus inani
  405. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  406. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  407. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  408. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  409. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  410. nec ratione queunt alia temptata labare;
  411. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  412. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  413. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  414. nec capere umorem neque item manabile frigus
  415. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  416. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  417. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  418. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  419. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  420. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  421. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  422. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  423. at quoniam supra docui nil posse creari
  424. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  425. esse inmortali primordia corpore debent,
  426. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  427. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  428. sunt igitur solida primordia simplicitate
  429. nec ratione queunt alia servata per aevom
  430. ex infinito iam tempore res reparare.
  431. denique si nullam finem natura parasset
  432. frangendis rebus, iam corpora materiai
  433. usque redacta forent aevo frangente priore,
  434. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  435. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  436. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  437. quam rursus refici; qua propter longa diei
  438. infinita aetas ante acti temporis omnis
  439. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  440. numquam relicuo reparari tempore posset.
  441. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  442. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  443. et finita simul generatim tempora rebus
  444. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  445. Huc accedit uti, solidissima materiai
  446. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  447. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  448. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  449. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  450. at contra si mollia sint primordia rerum,
  451. unde queant validi silices ferrumque creari,
  452. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  453. principio fundamenti natura carebit.
  454. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  455. quorum condenso magis omnia conciliatu
  456. artari possunt validasque ostendere viris.
  457. porro si nullast frangendis reddita finis
  458. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  459. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  460. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  461. at quoniam fragili natura praedita constant,
  462. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  463. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  464. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  465. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  466. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  467. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  468. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  469. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  470. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  471. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  472. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  473. commutari aliqua possent ratione revicta,
  474. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  475. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  476. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  477. nec totiens possent generatim saecla referre
  478. naturam mores victum motusque parentum.
  479. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  480. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  481. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  482. et minima constat natura nec fuit umquam
  483. per se secretum neque post hac esse valebit,
  484. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  485. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  486. agmine condenso naturam corporis explent;
  487. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  488. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  489. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  490. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  491. non ex illorum conventu conciliata,
  492. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  493. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  494. concedit natura reservans semina rebus.
  495. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  496. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  497. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  498. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  499. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  500. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  501. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  502. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  503. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  504. credere posse animum, victus fateare necessest
  505. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  506. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  507. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  508. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  509. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  510. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  511. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  512. non possunt ea quae debet genitalis habere
  513. materies, varios conexus pondera plagas
  514. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  515. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  516. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  517. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  518. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  519. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  520. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  521. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  522. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  523. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  524. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  525. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  526. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  527. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  528. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  529. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  530. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  531. languidior porro disiectis disque supatis.
  532. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  533. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  534. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  535. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  536. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  537. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  538. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  539. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  540. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  541. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  542. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  543. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  544. ut videas non e stipatis partibus esse.
  545. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  546. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  547. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  548. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  549. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  550. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  551. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  552. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  553. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  554. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  555. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  556. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  557. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  558. naturam res et convertunt corpora sese,
  559. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  560. nil referret enim quaedam decedere, abire
  561. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  562. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  563. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  564. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  565. concursus motus ordo positura figurae
  566. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  567. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  568. praeterea rei quae corpora mittere possit
  569. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  570. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  571. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  572. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  573. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  574. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  575. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  576. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  577. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  578. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  579. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  580. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  581. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  582. et velit ardoris naturam linquere solam,
  583. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  584. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  585. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  586. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  587. et qui principium gignundis aera rebus
  588. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  589. fingere res ipsum per se terramve creare
  590. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  591. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  592. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  593. aera iungentes igni terramque liquori,
  594. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  595. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  596. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  597. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  598. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  599. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  600. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  601. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  602. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  603. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  604. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  605. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  606. quae cum magna modis multis miranda videtur
  607. gentibus humanis regio visendaque fertur
  608. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  609. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  610. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  611. carmina quin etiam divini pectoris eius
  612. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  613. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  614. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  615. partibus egregie multis multoque minores,
  616. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  617. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  618. sanctius et multo certa ratione magis quam
  619. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  620. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  621. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  622. Primum quod motus exempto rebus inani
  623. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  624. aera solem ignem terras animalia frugis
  625. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  626. deinde quod omnino finem non esse secandis
  627. corporibus facient neque pausam stare fragori
  628. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  629. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  630. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  631. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  632. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  633. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  634. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  635. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  636. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  637. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  638. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  639. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  640. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  641. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  642. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  643. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  644. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  645. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  646. quam contra res illorum retroque putari?
  647. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  648. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  649. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  650. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  651. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  652. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  653. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  654. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  655. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  656. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  657. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  658. at primordia gignundis in rebus oportet
  659. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  660. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  661. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  662. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  663. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  664. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  665. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  666. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  667. nec cessare haec inter se mutare, meare
  668. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  669. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  670. immutabile enim quiddam superare necessest,
  671. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  672. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  673. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  674. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  675. in commutatum veniunt, constare necessest
  676. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  677. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  678. quin potius tali natura praedita quaedam
  679. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  680. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  681. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  682. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  683. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  684. aeris e terra res omnis crescere alique;
  685. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  686. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  687. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  688. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  689. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  690. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  691. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  692. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  693. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  694. ni mirum quia multa modis communia multis
  695. multarum rerum in rebus primordia mixta
  696. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  697. atque eadem magni refert primordia saepe
  698. cum quibus et quali positura contineantur
  699. et quos inter se dent motus accipiantque;
  700. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  701. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  702. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  703. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  704. multa elementa vides multis communia verbis,
  705. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  706. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  707. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  708. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  709. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  710. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  711. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  712. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  713. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  714. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  715. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  716. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  717. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  718. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  719. ex aurique putat micis consistere posse
  720. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  721. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  722. cetera consimili fingit ratione putatque.
  723. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  724. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  725. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  726. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  727. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  728. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  729. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  730. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.