De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  2. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  3. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  4. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  5. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  6. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  7. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  8. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  9. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  10. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  11. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  12. unde anima atque animi constet natura videndum,
  13. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  14. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  15. cernere uti videamur eos audireque coram,
  16. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  17. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  18. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  19. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  20. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  21. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  22. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  23. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  24. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  25. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  26. res quibus occultas penitus convisere possis.
  27. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  28. non radii solis neque lucida tela diei
  29. discutiant, sed naturae species ratioque.
  30. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  31. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  32. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  33. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  34. quorum operum causas nulla ratione videre
  35. possunt ac fieri divino numine rentur.
  36. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  37. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  38. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  39. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  40. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  41. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  42. e mare primum homines, e terra posset oriri
  43. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  44. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  45. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  46. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  47. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  48. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  49. qui posset mater rebus consistere certa?
  50. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  51. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  52. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  53. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  54. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  55. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  56. vites autumno fundi suadente videmus,
  57. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  58. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  59. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  60. tuto res teneras effert in luminis oras?
  61. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  62. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  63. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  64. concilio possent arceri tempore iniquo.
  65. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  66. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  67. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  68. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  69. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  70. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  71. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  72. quicque sua de materia grandescere alique.
  73. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  74. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  75. nec porro secreta cibo natura animantum
  76. propagare genus possit vitamque tueri;
  77. ut potius multis communia corpora rebus
  78. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  79. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  80. Denique cur homines tantos natura parare
  81. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  82. transire et magnos manibus divellere montis
  83. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  84. si non, materies quia rebus reddita certast
  85. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  86. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  87. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  88. aeris in teneras possint proferrier auras.
  89. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  90. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  91. esse videlicet in terris primordia rerum
  92. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  93. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  94. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  95. sponte sua multo fieri meliora videres.
  96. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  97. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  98. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  99. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  100. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  101. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  102. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  103. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  104. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  105. nullius exitium patitur natura videri.
  106. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  107. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  108. unde animale genus generatim in lumina vitae
  109. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  110. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  111. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  112. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  113. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  114. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  115. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  116. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  117. inmortali sunt natura praedita certe.
  118. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  119. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  120. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  121. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  122. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  123. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  124. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  125. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  126. dissimiles constant aeternaque materies est,
  127. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  128. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  129. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  130. discidio redeunt in corpora materiai.
  131. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  132. in gremium matris terrai praecipitavit;
  133. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  134. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  135. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  136. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  137. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  138. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  139. corpora deponunt et candens lacteus umor
  140. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  141. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  142. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  143. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  144. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  145. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  146. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  147. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  148. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  149. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  150. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  151. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  152. Principio venti vis verberat incita corpus
  153. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  154. inter dum rapido percurrens turbine campos
  155. arboribus magnis sternit montisque supremos
  156. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  157. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  158. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  159. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  160. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  161. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  162. et cum mollis aquae fertur natura repente
  163. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  164. montibus ex altis magnus decursus aquai
  165. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  166. nec validi possunt pontes venientis aquai
  167. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  168. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  169. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  170. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  171. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  172. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  173. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  174. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  175. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  176. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  177. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  178. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  179. Tum porro varios rerum sentimus odores
  180. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  181. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  182. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  183. quae tamen omnia corporea constare necessest
  184. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  185. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  186. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  187. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  188. at neque quo pacto persederit umor aquai
  189. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  190. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  191. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  192. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  193. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  194. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  195. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  196. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  197. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  198. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  199. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  200. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  201. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  202. invida praeclusit speciem natura videndi.
  203. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  204. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  205. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  206. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  207. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  208. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  209. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  210. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  211. omnia natura; namque est in rebus inane.
  212. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  213. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  214. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  215. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  216. quod si non esset, nulla ratione moveri
  217. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  218. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  219. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  220. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  221. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  222. multa modis multis varia ratione moveri
  223. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  224. non tam sollicito motu privata carerent
  225. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  226. undique materies quoniam stipata quiesset.
  227. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  228. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  229. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  230. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  231. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  232. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  233. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  234. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  235. inter saepta meant voces et clausa domorum
  236. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  237. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  238. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  239. Denique cur alias aliis praestare videmus
  240. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  241. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  242. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  243. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  244. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  245. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  246. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  247. at contra gravius plus in se corporis esse
  248. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  249. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  250. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  251. Illud in his rebus ne te deducere vero
  252. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  253. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  254. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  255. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  256. sic alias quoque res inter se posse moveri
  257. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  258. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  259. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  260. ni spatium dederint latices? concedere porro
  261. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  262. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  263. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  264. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  265. Postremo duo de concursu corpora lata
  266. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  267. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  268. is porro quamvis circum celerantibus auris
  269. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  270. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  271. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  272. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  273. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  274. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  275. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  276. nec tali ratione potest denserier aer
  277. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  278. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  279. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  280. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  281. multaque praeterea tibi possum commemorando
  282. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  283. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  284. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  285. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  286. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  287. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  288. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  289. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  290. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  291. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  292. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  293. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  294. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  295. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  296. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  297. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  298. argumentorum sit copia missa per auris.
  299. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  300. omnis ut est igitur per se natura duabus
  301. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  302. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  303. corpus enim per se communis dedicat esse
  304. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  305. haut erit occultis de rebus quo referentes
  306. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  307. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  308. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  309. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  310. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  311. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  312. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  313. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  314. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  315. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  316. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  317. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  318. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  319. rem prohibere queat per se transire meantem,
  320. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  321. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  322. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  323. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  324. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  325. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  326. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  327. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  328. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  329. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  330. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  331. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  332. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  333. discidio potis est seiungi seque gregari,
  334. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  335. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  336. servitium contra paupertas divitiaeque,
  337. libertas bellum concordia cetera quorum
  338. adventu manet incolumis natura abituque,
  339. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  340. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  341. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  342. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  343. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  344. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  345. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  346. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  347. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  348. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  349. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  350. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  351. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  352. denique materies si rerum nulla fuisset
  353. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  354. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  355. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  356. clara accendisset saevi certamina belli
  357. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  358. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  359. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  360. non ita uti corpus per se constare neque esse
  361. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  362. sed magis ut merito possis eventa vocare
  363. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  364. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  365. partim concilio quae constant principiorum.
  366. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  367. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  368. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  369. in rebus solido reperiri corpore posse.
  370. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  371. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  372. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  373. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  374. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  375. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  376. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  377. sensimus infuso lympharum rore superne.
  378. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  379. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  380. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  381. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  382. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  383. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  384. Principio quoniam duplex natura duarum
  385. dissimilis rerum longe constare repertast,
  386. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  387. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  388. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  389. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  390. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  391. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  392. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  393. materiem circum solidam constare necessest;
  394. nec res ulla potest vera ratione probari
  395. corpore inane suo celare atque intus habere,
  396. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  397. id porro nihil esse potest nisi materiai
  398. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  399. materies igitur, solido quae corpore constat,
  400. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  401. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  402. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  403. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  404. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  405. alternis igitur ni mirum corpus inani
  406. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  407. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  408. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  409. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  410. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  411. nec ratione queunt alia temptata labare;
  412. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  413. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  414. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  415. nec capere umorem neque item manabile frigus
  416. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  417. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  418. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  419. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  420. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  421. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  422. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  423. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  424. at quoniam supra docui nil posse creari
  425. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  426. esse inmortali primordia corpore debent,
  427. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  428. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  429. sunt igitur solida primordia simplicitate
  430. nec ratione queunt alia servata per aevom
  431. ex infinito iam tempore res reparare.
  432. denique si nullam finem natura parasset
  433. frangendis rebus, iam corpora materiai
  434. usque redacta forent aevo frangente priore,
  435. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  436. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  437. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  438. quam rursus refici; qua propter longa diei
  439. infinita aetas ante acti temporis omnis
  440. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  441. numquam relicuo reparari tempore posset.
  442. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  443. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  444. et finita simul generatim tempora rebus
  445. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  446. Huc accedit uti, solidissima materiai
  447. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  448. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  449. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  450. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  451. at contra si mollia sint primordia rerum,
  452. unde queant validi silices ferrumque creari,
  453. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  454. principio fundamenti natura carebit.
  455. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  456. quorum condenso magis omnia conciliatu
  457. artari possunt validasque ostendere viris.
  458. porro si nullast frangendis reddita finis
  459. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  460. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  461. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  462. at quoniam fragili natura praedita constant,
  463. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  464. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  465. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  466. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  467. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  468. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  469. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  470. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  471. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  472. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  473. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  474. commutari aliqua possent ratione revicta,
  475. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  476. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  477. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  478. nec totiens possent generatim saecla referre
  479. naturam mores victum motusque parentum.
  480. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  481. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  482. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  483. et minima constat natura nec fuit umquam
  484. per se secretum neque post hac esse valebit,
  485. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  486. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  487. agmine condenso naturam corporis explent;
  488. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  489. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  490. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  491. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  492. non ex illorum conventu conciliata,
  493. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  494. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  495. concedit natura reservans semina rebus.
  496. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  497. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  498. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  499. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  500. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  501. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  502. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  503. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  504. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  505. credere posse animum, victus fateare necessest
  506. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  507. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  508. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  509. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  510. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  511. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  512. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  513. non possunt ea quae debet genitalis habere
  514. materies, varios conexus pondera plagas
  515. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  516. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  517. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  518. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  519. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  520. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  521. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  522. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  523. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  524. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  525. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  526. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  527. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  528. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  529. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  530. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  531. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  532. languidior porro disiectis disque supatis.
  533. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  534. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  535. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  536. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  537. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  538. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  539. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  540. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  541. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  542. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  543. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  544. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  545. ut videas non e stipatis partibus esse.
  546. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  547. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  548. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  549. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  550. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  551. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  552. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  553. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  554. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  555. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  556. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  557. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  558. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  559. naturam res et convertunt corpora sese,
  560. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  561. nil referret enim quaedam decedere, abire
  562. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  563. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  564. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  565. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  566. concursus motus ordo positura figurae
  567. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  568. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  569. praeterea rei quae corpora mittere possit
  570. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  571. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  572. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  573. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  574. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  575. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  576. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  577. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  578. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  579. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  580. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  581. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  582. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  583. et velit ardoris naturam linquere solam,
  584. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  585. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  586. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  587. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  588. et qui principium gignundis aera rebus
  589. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  590. fingere res ipsum per se terramve creare
  591. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  592. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  593. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  594. aera iungentes igni terramque liquori,
  595. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  596. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  597. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  598. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  599. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  600. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  601. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  602. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  603. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  604. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  605. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  606. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  607. quae cum magna modis multis miranda videtur
  608. gentibus humanis regio visendaque fertur
  609. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  610. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  611. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  612. carmina quin etiam divini pectoris eius
  613. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  614. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  615. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  616. partibus egregie multis multoque minores,
  617. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  618. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  619. sanctius et multo certa ratione magis quam
  620. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  621. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  622. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  623. Primum quod motus exempto rebus inani
  624. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  625. aera solem ignem terras animalia frugis
  626. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  627. deinde quod omnino finem non esse secandis
  628. corporibus facient neque pausam stare fragori
  629. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  630. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  631. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  632. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  633. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  634. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  635. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  636. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  637. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  638. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  639. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  640. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  641. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  642. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  643. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  644. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  645. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  646. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  647. quam contra res illorum retroque putari?
  648. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  649. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  650. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  651. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  652. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  653. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  654. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  655. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  656. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  657. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  658. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  659. at primordia gignundis in rebus oportet
  660. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  661. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  662. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  663. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  664. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  665. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  666. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  667. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  668. nec cessare haec inter se mutare, meare
  669. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  670. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  671. immutabile enim quiddam superare necessest,
  672. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  673. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  674. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  675. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  676. in commutatum veniunt, constare necessest
  677. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  678. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  679. quin potius tali natura praedita quaedam
  680. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  681. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  682. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  683. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  684. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  685. aeris e terra res omnis crescere alique;
  686. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  687. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  688. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  689. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  690. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  691. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  692. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  693. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  694. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  695. ni mirum quia multa modis communia multis
  696. multarum rerum in rebus primordia mixta
  697. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  698. atque eadem magni refert primordia saepe
  699. cum quibus et quali positura contineantur
  700. et quos inter se dent motus accipiantque;
  701. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  702. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  703. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  704. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  705. multa elementa vides multis communia verbis,
  706. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  707. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  708. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  709. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  710. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  711. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  712. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  713. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  714. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  715. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  716. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  717. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  718. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  719. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  720. ex aurique putat micis consistere posse
  721. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  722. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  723. cetera consimili fingit ratione putatque.
  724. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  725. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  726. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  727. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  728. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  729. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  730. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  731. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  732. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  733. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  734. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  735. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  736. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  737. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  738. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  739. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  740. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  741. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  742. * * *
  743. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  744. esse et habere in se nervorum corpora parva
  745. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  746. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  747. ex alienigenis rebus constare putetur,
  748. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  749. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  750. si sunt in terris, terram constare necessest
  751. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  752. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  753. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  754. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  755. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  756. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  757. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  758. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  759. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  760. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  761. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  762. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  763. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  764. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  765. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  766. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  767. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  768. et latices dulcis guttas similique sapore
  769. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  770. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  771. herbarum genera et fruges frondesque videri
  772. dispertita inter terram latitare minute,
  773. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  774. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  775. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  776. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  777. verum semina multimodis inmixta latere
  778. multarum rerum in rebus communia debent.
  779. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  780. arboribus vicina cacumina summa terantur
  781. inter se validis facere id cogentibus austris,
  782. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  783. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  784. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  785. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  786. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  787. non possent ullum tempus celarier ignes,
  788. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  789. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  790. permagni referre eadem primordia saepe
  791. cum quibus et quali positura contineantur
  792. et quos inter se dent motus accipiantque,
  793. atque eadem paulo inter se mutata creare
  794. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  795. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  796. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  797. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  798. si fieri non posse putas, quin materiai
  799. corpora consimili natura praedita fingas,
  800. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  801. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  802. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  803. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  804. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  805. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  806. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  807. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  808. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  809. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  810. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  811. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  812. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  813. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  814. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  815. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  816. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  817. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  818. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  819. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  820. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  821. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  822. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  823. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  824. sed potius tali facto recreata valescat,
  825. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  826. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  827. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  828. carmine Pierio rationem exponere nostram
  829. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  830. si tibi forte animum tali ratione tenere
  831. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  832. naturam rerum, qua constet compta figura.
  833. Sed quoniam docui solidissima materiai
  834. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  835. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  836. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  837. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  838. pervideamus utrum finitum funditus omne
  839. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  840. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  841. finitumst; namque extremum debebat habere.
  842. extremum porro nullius posse videtur
  843. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  844. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  845. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  846. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  847. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  848. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  849. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  850. Praeterea si iam finitum constituatur
  851. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  852. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  853. id validis utrum contortum viribus ire
  854. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  855. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  856. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  857. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  858. cogit ut exempta concedas fine patere.
  859. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  860. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  861. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  862. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  863. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  864. fiet uti nusquam possit consistere finis
  865. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  866. Praeterea spatium summai totius omne
  867. undique si inclusum certis consisteret oris
  868. finitumque foret, iam copia materiai
  869. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  870. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  871. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  872. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  873. ex infinito iam tempore subsidendo.
  874. at nunc ni mirum requies data principiorum
  875. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  876. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  877. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  878. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  879. ex infinito cita corpora materiai.
  880. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  881. aer dissaepit collis atque aera montes,
  882. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  883. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  884. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  885. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  886. perpetuo possint aevi labentia tractu
  887. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  888. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  889. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  890. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  891. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  892. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  893. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  894. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  895. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  896. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  897. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  898. exiguum possent horai sistere tempus;
  899. nam dispulsa suo de coetu materiai
  900. copia ferretur magnum per inane soluta,
  901. sive adeo potius numquam concreta creasset
  902. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  903. nam certe neque consilio primordia rerum
  904. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  905. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  906. sed quia multa modis multis mutata per omne
  907. ex infinito vexantur percita plagis,
  908. omne genus motus et coetus experiundo
  909. tandem deveniunt in talis disposituras,
  910. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  911. et multos etiam magnos servata per annos
  912. ut semel in motus coniectast convenientis,
  913. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  914. integrent amnes et solis terra vapore
  915. fota novet fetus summissaque gens animantum
  916. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  917. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  918. ex infinito suboriri copia posset,
  919. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  920. nam vel uti privata cibo natura animantum
  921. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  922. dissolui simul ac defecit suppeditare
  923. materies aliqua ratione aversa viai.
  924. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  925. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  926. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  927. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  928. inter dum resilire tamen coguntur et una
  929. principiis rerum spatium tempusque fugai
  930. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  931. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  932. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  933. infinita opus est vis undique materiai.
  934. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  935. in medium summae quod dicunt omnia niti
  936. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  937. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  938. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  939. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  940. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  941. nitier in terraque retro requiescere posta,
  942. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  943. et simili ratione animalia suppa vagari
  944. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  945. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  946. sponte sua possint in caeli templa volare;
  947. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  948. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  949. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  950. sed vanus stolidis haec * * *
  951. amplexi quod habent perv * * *
  952. nam medium nihil esse potest * * *
  953. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  954. possit ibi quicquam consistere * * *
  955. quam quavis alia longe ratione * * *
  956. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  957. per medium, per non medium, concedere debet
  958. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  959. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  960. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  961. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  962. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  963. haud igitur possunt tali ratione teneri
  964. res in concilium medii cuppedine victae.
  965. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  966. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  967. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  968. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  969. at contra tenuis exponunt aeris auras
  970. et calidos simul a medio differrier ignis,
  971. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  972. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  973. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  974. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  975. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  976. ---
  977. ---
  978. ---
  979. ---
  980. ---
  981. ---
  982. ---
  983. ---
  984. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  985. diffugiant subito magnum per inane soluta
  986. et ne cetera consimili ratione sequantur
  987. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  988. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  989. inter permixtas rerum caelique ruinas
  990. corpora solventes abeat per inane profundum,
  991. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  992. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  993. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  994. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  995. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  996. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  997. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  998. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  999. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones