De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  2. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  3. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  4. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  5. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  6. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  7. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  8. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  9. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  10. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  11. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  12. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  13. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  14. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  15. unde anima atque animi constet natura videndum,
  16. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  17. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  18. cernere uti videamur eos audireque coram,
  19. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  20. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  21. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  22. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  23. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  24. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  25. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  26. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  27. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  28. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  29. res quibus occultas penitus convisere possis.
  30. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  31. non radii solis neque lucida tela diei
  32. discutiant, sed naturae species ratioque.
  33. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  34. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  35. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  36. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  37. quorum operum causas nulla ratione videre
  38. possunt ac fieri divino numine rentur.
  39. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  40. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  41. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  42. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  43. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  44. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  45. e mare primum homines, e terra posset oriri
  46. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  47. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  48. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  49. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  50. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  51. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  52. qui posset mater rebus consistere certa?
  53. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  54. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  55. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  56. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  57. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  58. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  59. vites autumno fundi suadente videmus,
  60. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  61. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  62. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  63. tuto res teneras effert in luminis oras?
  64. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  65. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  66. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  67. concilio possent arceri tempore iniquo.
  68. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  69. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  70. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  71. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  72. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  73. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  74. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  75. quicque sua de materia grandescere alique.
  76. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  77. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  78. nec porro secreta cibo natura animantum
  79. propagare genus possit vitamque tueri;
  80. ut potius multis communia corpora rebus
  81. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  82. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  83. Denique cur homines tantos natura parare
  84. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  85. transire et magnos manibus divellere montis
  86. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  87. si non, materies quia rebus reddita certast
  88. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  89. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  90. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  91. aeris in teneras possint proferrier auras.
  92. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  93. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  94. esse videlicet in terris primordia rerum
  95. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  96. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  97. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  98. sponte sua multo fieri meliora videres.
  99. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  100. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  101. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  102. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  103. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  104. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  105. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  106. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  107. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  108. nullius exitium patitur natura videri.
  109. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  110. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  111. unde animale genus generatim in lumina vitae
  112. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  113. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  114. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  115. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  116. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  117. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  118. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  119. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  120. inmortali sunt natura praedita certe.
  121. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  122. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  123. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  124. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  125. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  126. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  127. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  128. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  129. dissimiles constant aeternaque materies est,
  130. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  131. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  132. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  133. discidio redeunt in corpora materiai.
  134. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  135. in gremium matris terrai praecipitavit;
  136. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  137. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  138. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  139. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  140. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  141. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  142. corpora deponunt et candens lacteus umor
  143. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  144. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  145. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  146. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  147. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  148. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  149. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  150. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  151. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  152. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  153. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  154. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  155. Principio venti vis verberat incita corpus
  156. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  157. inter dum rapido percurrens turbine campos
  158. arboribus magnis sternit montisque supremos
  159. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  160. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  161. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  162. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  163. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  164. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  165. et cum mollis aquae fertur natura repente
  166. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  167. montibus ex altis magnus decursus aquai
  168. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  169. nec validi possunt pontes venientis aquai
  170. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  171. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  172. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  173. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  174. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  175. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  176. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  177. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  178. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  179. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  180. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  181. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  182. Tum porro varios rerum sentimus odores
  183. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  184. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  185. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  186. quae tamen omnia corporea constare necessest
  187. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  188. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  189. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  190. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  191. at neque quo pacto persederit umor aquai
  192. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  193. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  194. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  195. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  196. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  197. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  198. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  199. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  200. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  201. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  202. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  203. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  204. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  205. invida praeclusit speciem natura videndi.
  206. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  207. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  208. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  209. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  210. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  211. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  212. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  213. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  214. omnia natura; namque est in rebus inane.
  215. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  216. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  217. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  218. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  219. quod si non esset, nulla ratione moveri
  220. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  221. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  222. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  223. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  224. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  225. multa modis multis varia ratione moveri
  226. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  227. non tam sollicito motu privata carerent
  228. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  229. undique materies quoniam stipata quiesset.
  230. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  231. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  232. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  233. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  234. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  235. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  236. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  237. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  238. inter saepta meant voces et clausa domorum
  239. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  240. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  241. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  242. Denique cur alias aliis praestare videmus
  243. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  244. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  245. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  246. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  247. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  248. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  249. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  250. at contra gravius plus in se corporis esse
  251. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  252. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  253. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  254. Illud in his rebus ne te deducere vero
  255. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  256. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  257. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  258. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  259. sic alias quoque res inter se posse moveri
  260. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  261. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  262. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  263. ni spatium dederint latices? concedere porro
  264. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  265. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  266. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  267. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  268. Postremo duo de concursu corpora lata
  269. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  270. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  271. is porro quamvis circum celerantibus auris
  272. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  273. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  274. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  275. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  276. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  277. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  278. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  279. nec tali ratione potest denserier aer
  280. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  281. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  282. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  283. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  284. multaque praeterea tibi possum commemorando
  285. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  286. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  287. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  288. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  289. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  290. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  291. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  292. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  293. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  294. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  295. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  296. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  297. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  298. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  299. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  300. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  301. argumentorum sit copia missa per auris.
  302. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  303. omnis ut est igitur per se natura duabus
  304. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  305. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  306. corpus enim per se communis dedicat esse
  307. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  308. haut erit occultis de rebus quo referentes
  309. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  310. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  311. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  312. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  313. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  314. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  315. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  316. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  317. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  318. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  319. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  320. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  321. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  322. rem prohibere queat per se transire meantem,
  323. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  324. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  325. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  326. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  327. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  328. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  329. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  330. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  331. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  332. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  333. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  334. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  335. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  336. discidio potis est seiungi seque gregari,
  337. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  338. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  339. servitium contra paupertas divitiaeque,
  340. libertas bellum concordia cetera quorum
  341. adventu manet incolumis natura abituque,
  342. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  343. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  344. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  345. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  346. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  347. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  348. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  349. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  350. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  351. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  352. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  353. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  354. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  355. denique materies si rerum nulla fuisset
  356. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  357. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  358. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  359. clara accendisset saevi certamina belli
  360. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  361. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  362. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  363. non ita uti corpus per se constare neque esse
  364. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  365. sed magis ut merito possis eventa vocare
  366. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  367. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  368. partim concilio quae constant principiorum.
  369. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  370. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  371. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  372. in rebus solido reperiri corpore posse.
  373. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  374. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  375. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  376. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  377. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  378. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  379. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  380. sensimus infuso lympharum rore superne.
  381. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  382. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  383. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  384. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  385. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  386. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  387. Principio quoniam duplex natura duarum
  388. dissimilis rerum longe constare repertast,
  389. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  390. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  391. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  392. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  393. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  394. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  395. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  396. materiem circum solidam constare necessest;
  397. nec res ulla potest vera ratione probari
  398. corpore inane suo celare atque intus habere,
  399. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  400. id porro nihil esse potest nisi materiai
  401. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  402. materies igitur, solido quae corpore constat,
  403. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  404. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  405. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  406. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  407. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  408. alternis igitur ni mirum corpus inani
  409. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  410. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  411. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  412. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  413. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  414. nec ratione queunt alia temptata labare;
  415. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  416. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  417. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  418. nec capere umorem neque item manabile frigus
  419. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  420. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  421. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  422. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  423. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  424. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  425. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  426. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  427. at quoniam supra docui nil posse creari
  428. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  429. esse inmortali primordia corpore debent,
  430. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  431. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  432. sunt igitur solida primordia simplicitate
  433. nec ratione queunt alia servata per aevom
  434. ex infinito iam tempore res reparare.
  435. denique si nullam finem natura parasset
  436. frangendis rebus, iam corpora materiai
  437. usque redacta forent aevo frangente priore,
  438. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  439. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  440. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  441. quam rursus refici; qua propter longa diei
  442. infinita aetas ante acti temporis omnis
  443. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  444. numquam relicuo reparari tempore posset.
  445. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  446. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  447. et finita simul generatim tempora rebus
  448. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  449. Huc accedit uti, solidissima materiai
  450. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  451. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  452. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  453. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  454. at contra si mollia sint primordia rerum,
  455. unde queant validi silices ferrumque creari,
  456. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  457. principio fundamenti natura carebit.
  458. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  459. quorum condenso magis omnia conciliatu
  460. artari possunt validasque ostendere viris.
  461. porro si nullast frangendis reddita finis
  462. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  463. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  464. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  465. at quoniam fragili natura praedita constant,
  466. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  467. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  468. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  469. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  470. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  471. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  472. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  473. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  474. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  475. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  476. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  477. commutari aliqua possent ratione revicta,
  478. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  479. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  480. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  481. nec totiens possent generatim saecla referre
  482. naturam mores victum motusque parentum.
  483. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  484. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  485. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  486. et minima constat natura nec fuit umquam
  487. per se secretum neque post hac esse valebit,
  488. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  489. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  490. agmine condenso naturam corporis explent;
  491. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  492. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  493. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  494. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  495. non ex illorum conventu conciliata,
  496. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  497. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  498. concedit natura reservans semina rebus.
  499. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  500. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  501. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  502. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  503. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  504. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  505. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  506. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  507. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  508. credere posse animum, victus fateare necessest
  509. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  510. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  511. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  512. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  513. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  514. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  515. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  516. non possunt ea quae debet genitalis habere
  517. materies, varios conexus pondera plagas
  518. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  519. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  520. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  521. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  522. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  523. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  524. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  525. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  526. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  527. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  528. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  529. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  530. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  531. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  532. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  533. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  534. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  535. languidior porro disiectis disque supatis.
  536. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  537. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  538. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  539. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  540. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  541. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  542. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  543. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  544. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  545. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  546. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  547. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  548. ut videas non e stipatis partibus esse.
  549. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  550. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  551. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  552. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  553. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  554. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  555. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  556. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  557. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  558. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  559. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  560. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  561. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  562. naturam res et convertunt corpora sese,
  563. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  564. nil referret enim quaedam decedere, abire
  565. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  566. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  567. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  568. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  569. concursus motus ordo positura figurae
  570. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  571. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  572. praeterea rei quae corpora mittere possit
  573. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  574. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  575. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  576. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  577. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  578. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  579. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  580. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  581. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  582. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  583. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  584. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  585. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  586. et velit ardoris naturam linquere solam,
  587. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  588. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  589. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  590. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  591. et qui principium gignundis aera rebus
  592. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  593. fingere res ipsum per se terramve creare
  594. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  595. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  596. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  597. aera iungentes igni terramque liquori,
  598. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  599. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  600. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  601. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  602. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  603. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  604. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  605. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  606. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  607. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  608. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  609. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  610. quae cum magna modis multis miranda videtur
  611. gentibus humanis regio visendaque fertur
  612. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  613. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  614. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  615. carmina quin etiam divini pectoris eius
  616. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  617. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  618. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  619. partibus egregie multis multoque minores,
  620. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  621. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  622. sanctius et multo certa ratione magis quam
  623. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  624. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  625. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  626. Primum quod motus exempto rebus inani
  627. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  628. aera solem ignem terras animalia frugis
  629. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  630. deinde quod omnino finem non esse secandis
  631. corporibus facient neque pausam stare fragori
  632. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  633. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  634. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  635. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  636. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  637. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  638. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  639. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  640. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  641. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  642. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  643. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  644. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  645. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  646. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  647. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  648. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  649. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  650. quam contra res illorum retroque putari?
  651. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  652. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  653. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  654. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  655. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  656. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  657. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  658. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  659. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  660. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  661. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  662. at primordia gignundis in rebus oportet
  663. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  664. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  665. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  666. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  667. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  668. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  669. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  670. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  671. nec cessare haec inter se mutare, meare
  672. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  673. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  674. immutabile enim quiddam superare necessest,
  675. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  676. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  677. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  678. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  679. in commutatum veniunt, constare necessest
  680. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  681. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  682. quin potius tali natura praedita quaedam
  683. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  684. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  685. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  686. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  687. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  688. aeris e terra res omnis crescere alique;
  689. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  690. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  691. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  692. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  693. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  694. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  695. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  696. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  697. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  698. ni mirum quia multa modis communia multis
  699. multarum rerum in rebus primordia mixta
  700. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  701. atque eadem magni refert primordia saepe
  702. cum quibus et quali positura contineantur
  703. et quos inter se dent motus accipiantque;
  704. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  705. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  706. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  707. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  708. multa elementa vides multis communia verbis,
  709. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  710. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  711. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  712. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  713. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  714. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  715. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  716. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  717. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  718. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  719. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  720. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  721. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  722. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  723. ex aurique putat micis consistere posse
  724. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  725. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  726. cetera consimili fingit ratione putatque.
  727. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  728. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  729. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  730. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  731. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  732. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  733. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  734. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  735. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  736. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  737. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  738. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  739. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  740. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  741. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  742. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  743. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  744. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  745. * * *
  746. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  747. esse et habere in se nervorum corpora parva
  748. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  749. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  750. ex alienigenis rebus constare putetur,
  751. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  752. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  753. si sunt in terris, terram constare necessest
  754. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  755. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  756. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  757. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  758. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  759. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  760. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  761. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  762. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  763. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  764. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  765. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  766. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  767. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  768. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  769. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  770. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  771. et latices dulcis guttas similique sapore
  772. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  773. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  774. herbarum genera et fruges frondesque videri
  775. dispertita inter terram latitare minute,
  776. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  777. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  778. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  779. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  780. verum semina multimodis inmixta latere
  781. multarum rerum in rebus communia debent.
  782. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  783. arboribus vicina cacumina summa terantur
  784. inter se validis facere id cogentibus austris,
  785. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  786. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  787. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  788. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  789. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  790. non possent ullum tempus celarier ignes,
  791. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  792. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  793. permagni referre eadem primordia saepe
  794. cum quibus et quali positura contineantur
  795. et quos inter se dent motus accipiantque,
  796. atque eadem paulo inter se mutata creare
  797. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  798. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  799. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  800. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  801. si fieri non posse putas, quin materiai
  802. corpora consimili natura praedita fingas,
  803. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  804. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  805. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  806. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  807. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  808. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  809. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  810. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  811. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  812. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  813. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  814. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  815. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  816. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  817. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  818. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  819. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  820. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  821. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  822. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  823. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  824. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  825. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  826. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  827. sed potius tali facto recreata valescat,
  828. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  829. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  830. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  831. carmine Pierio rationem exponere nostram
  832. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  833. si tibi forte animum tali ratione tenere
  834. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  835. naturam rerum, qua constet compta figura.
  836. Sed quoniam docui solidissima materiai
  837. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  838. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  839. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  840. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  841. pervideamus utrum finitum funditus omne
  842. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  843. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  844. finitumst; namque extremum debebat habere.
  845. extremum porro nullius posse videtur
  846. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  847. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  848. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  849. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  850. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  851. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  852. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  853. Praeterea si iam finitum constituatur
  854. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  855. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  856. id validis utrum contortum viribus ire
  857. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  858. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  859. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  860. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  861. cogit ut exempta concedas fine patere.
  862. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  863. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  864. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  865. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  866. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  867. fiet uti nusquam possit consistere finis
  868. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  869. Praeterea spatium summai totius omne
  870. undique si inclusum certis consisteret oris
  871. finitumque foret, iam copia materiai
  872. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  873. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  874. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  875. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  876. ex infinito iam tempore subsidendo.
  877. at nunc ni mirum requies data principiorum
  878. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  879. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  880. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur