De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  2. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  3. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  4. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  5. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  6. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  7. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  8. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  9. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  10. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  11. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  12. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  13. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  14. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  15. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  16. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  17. unde anima atque animi constet natura videndum,
  18. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  19. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  20. cernere uti videamur eos audireque coram,
  21. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  22. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  23. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  24. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  25. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  26. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  27. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  28. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  29. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  30. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  31. res quibus occultas penitus convisere possis.
  32. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  33. non radii solis neque lucida tela diei
  34. discutiant, sed naturae species ratioque.
  35. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  36. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  37. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  38. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  39. quorum operum causas nulla ratione videre
  40. possunt ac fieri divino numine rentur.
  41. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  42. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  43. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  44. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  45. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  46. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  47. e mare primum homines, e terra posset oriri
  48. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  49. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  50. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  51. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  52. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  53. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  54. qui posset mater rebus consistere certa?
  55. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  56. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  57. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  58. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  59. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  60. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  61. vites autumno fundi suadente videmus,
  62. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  63. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  64. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  65. tuto res teneras effert in luminis oras?
  66. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  67. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  68. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  69. concilio possent arceri tempore iniquo.
  70. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  71. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  72. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  73. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  74. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  75. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  76. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  77. quicque sua de materia grandescere alique.
  78. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  79. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  80. nec porro secreta cibo natura animantum
  81. propagare genus possit vitamque tueri;
  82. ut potius multis communia corpora rebus
  83. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  84. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  85. Denique cur homines tantos natura parare
  86. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  87. transire et magnos manibus divellere montis
  88. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  89. si non, materies quia rebus reddita certast
  90. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  91. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  92. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  93. aeris in teneras possint proferrier auras.
  94. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  95. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  96. esse videlicet in terris primordia rerum
  97. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  98. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  99. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  100. sponte sua multo fieri meliora videres.
  101. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  102. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  103. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  104. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  105. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  106. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  107. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  108. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  109. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  110. nullius exitium patitur natura videri.
  111. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  112. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  113. unde animale genus generatim in lumina vitae
  114. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  115. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  116. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  117. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  118. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  119. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  120. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  121. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  122. inmortali sunt natura praedita certe.
  123. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  124. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  125. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  126. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  127. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  128. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  129. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  130. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  131. dissimiles constant aeternaque materies est,
  132. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  133. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  134. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  135. discidio redeunt in corpora materiai.
  136. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  137. in gremium matris terrai praecipitavit;
  138. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  139. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  140. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  141. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  142. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  143. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  144. corpora deponunt et candens lacteus umor
  145. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  146. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  147. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  148. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  149. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  150. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  151. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  152. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  153. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  154. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  155. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  156. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  157. Principio venti vis verberat incita corpus
  158. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  159. inter dum rapido percurrens turbine campos
  160. arboribus magnis sternit montisque supremos
  161. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  162. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  163. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  164. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  165. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  166. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  167. et cum mollis aquae fertur natura repente
  168. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  169. montibus ex altis magnus decursus aquai
  170. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  171. nec validi possunt pontes venientis aquai
  172. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  173. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  174. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  175. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  176. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  177. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  178. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  179. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  180. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  181. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  182. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  183. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  184. Tum porro varios rerum sentimus odores
  185. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  186. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  187. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  188. quae tamen omnia corporea constare necessest
  189. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  190. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  191. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  192. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  193. at neque quo pacto persederit umor aquai
  194. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  195. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  196. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  197. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  198. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  199. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  200. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  201. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  202. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  203. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  204. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  205. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  206. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  207. invida praeclusit speciem natura videndi.
  208. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  209. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  210. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  211. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  212. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  213. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  214. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  215. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  216. omnia natura; namque est in rebus inane.
  217. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  218. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  219. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  220. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  221. quod si non esset, nulla ratione moveri
  222. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  223. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  224. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  225. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  226. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  227. multa modis multis varia ratione moveri
  228. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  229. non tam sollicito motu privata carerent
  230. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  231. undique materies quoniam stipata quiesset.
  232. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  233. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  234. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  235. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  236. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  237. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  238. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  239. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  240. inter saepta meant voces et clausa domorum
  241. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  242. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  243. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  244. Denique cur alias aliis praestare videmus
  245. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  246. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  247. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  248. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  249. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  250. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  251. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  252. at contra gravius plus in se corporis esse
  253. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  254. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  255. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  256. Illud in his rebus ne te deducere vero
  257. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  258. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  259. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  260. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  261. sic alias quoque res inter se posse moveri
  262. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  263. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  264. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  265. ni spatium dederint latices? concedere porro
  266. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  267. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  268. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  269. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  270. Postremo duo de concursu corpora lata
  271. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  272. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  273. is porro quamvis circum celerantibus auris
  274. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  275. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  276. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  277. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  278. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  279. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  280. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  281. nec tali ratione potest denserier aer