De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  2. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  3. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  4. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  5. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  6. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  7. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  8. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  9. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  10. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  11. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  12. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  13. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  14. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  15. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  16. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  17. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  18. unde anima atque animi constet natura videndum,
  19. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  20. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  21. cernere uti videamur eos audireque coram,
  22. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  23. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  24. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  25. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  26. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  27. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  28. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  29. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  30. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  31. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  32. res quibus occultas penitus convisere possis.
  33. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  34. non radii solis neque lucida tela diei
  35. discutiant, sed naturae species ratioque.
  36. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  37. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  38. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  39. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  40. quorum operum causas nulla ratione videre
  41. possunt ac fieri divino numine rentur.
  42. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  43. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  44. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  45. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  46. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  47. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  48. e mare primum homines, e terra posset oriri
  49. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  50. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  51. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  52. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  53. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  54. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  55. qui posset mater rebus consistere certa?
  56. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  57. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  58. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  59. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  60. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  61. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  62. vites autumno fundi suadente videmus,
  63. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  64. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  65. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  66. tuto res teneras effert in luminis oras?
  67. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  68. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  69. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  70. concilio possent arceri tempore iniquo.
  71. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  72. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  73. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  74. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  75. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  76. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  77. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  78. quicque sua de materia grandescere alique.
  79. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  80. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  81. nec porro secreta cibo natura animantum
  82. propagare genus possit vitamque tueri;
  83. ut potius multis communia corpora rebus
  84. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  85. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  86. Denique cur homines tantos natura parare
  87. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  88. transire et magnos manibus divellere montis
  89. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  90. si non, materies quia rebus reddita certast
  91. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  92. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  93. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  94. aeris in teneras possint proferrier auras.
  95. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  96. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  97. esse videlicet in terris primordia rerum
  98. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  99. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  100. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  101. sponte sua multo fieri meliora videres.
  102. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  103. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  104. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  105. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  106. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  107. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  108. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  109. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  110. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  111. nullius exitium patitur natura videri.
  112. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  113. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  114. unde animale genus generatim in lumina vitae
  115. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  116. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  117. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  118. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  119. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  120. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  121. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  122. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  123. inmortali sunt natura praedita certe.
  124. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  125. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  126. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  127. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  128. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  129. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  130. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  131. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  132. dissimiles constant aeternaque materies est,
  133. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  134. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  135. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  136. discidio redeunt in corpora materiai.
  137. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  138. in gremium matris terrai praecipitavit;
  139. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  140. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  141. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  142. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  143. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  144. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  145. corpora deponunt et candens lacteus umor
  146. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  147. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  148. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  149. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  150. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  151. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  152. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  153. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  154. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  155. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  156. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  157. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  158. Principio venti vis verberat incita corpus
  159. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  160. inter dum rapido percurrens turbine campos
  161. arboribus magnis sternit montisque supremos
  162. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  163. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  164. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  165. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  166. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  167. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  168. et cum mollis aquae fertur natura repente
  169. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  170. montibus ex altis magnus decursus aquai
  171. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  172. nec validi possunt pontes venientis aquai
  173. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  174. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  175. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  176. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  177. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  178. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  179. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  180. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  181. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  182. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  183. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  184. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  185. Tum porro varios rerum sentimus odores
  186. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  187. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  188. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  189. quae tamen omnia corporea constare necessest
  190. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  191. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  192. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  193. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  194. at neque quo pacto persederit umor aquai
  195. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  196. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  197. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  198. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  199. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  200. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  201. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  202. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  203. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  204. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  205. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  206. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  207. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  208. invida praeclusit speciem natura videndi.
  209. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  210. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  211. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  212. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  213. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  214. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  215. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  216. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  217. omnia natura; namque est in rebus inane.
  218. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  219. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  220. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  221. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  222. quod si non esset, nulla ratione moveri
  223. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  224. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  225. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  226. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  227. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  228. multa modis multis varia ratione moveri
  229. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  230. non tam sollicito motu privata carerent
  231. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  232. undique materies quoniam stipata quiesset.
  233. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  234. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  235. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  236. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  237. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  238. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  239. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  240. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  241. inter saepta meant voces et clausa domorum
  242. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  243. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  244. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  245. Denique cur alias aliis praestare videmus
  246. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  247. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  248. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  249. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  250. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  251. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  252. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  253. at contra gravius plus in se corporis esse
  254. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  255. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  256. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  257. Illud in his rebus ne te deducere vero
  258. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  259. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  260. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  261. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  262. sic alias quoque res inter se posse moveri
  263. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  264. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  265. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  266. ni spatium dederint latices? concedere porro
  267. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  268. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  269. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  270. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  271. Postremo duo de concursu corpora lata
  272. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  273. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  274. is porro quamvis circum celerantibus auris
  275. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  276. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  277. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  278. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,