De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  2. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  3. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  4. haud igitur possunt tali ratione teneri
  5. res in concilium medii cuppedine victae.
  6. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  7. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  8. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  9. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  10. at contra tenuis exponunt aeris auras
  11. et calidos simul a medio differrier ignis,
  12. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  13. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  14. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  15. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  16. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  17. ---
  18. ---
  19. ---
  20. ---