De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam medium nihil esse potest * * *
  2. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  3. possit ibi quicquam consistere * * *
  4. quam quavis alia longe ratione * * *
  5. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  6. per medium, per non medium, concedere debet
  7. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  8. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  9. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  10. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  11. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  12. haud igitur possunt tali ratione teneri
  13. res in concilium medii cuppedine victae.
  14. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  15. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  16. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  17. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  18. at contra tenuis exponunt aeris auras
  19. et calidos simul a medio differrier ignis,
  20. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  21. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  22. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  23. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  24. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  25. ---