De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  2. et simili ratione animalia suppa vagari
  3. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  4. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  5. sponte sua possint in caeli templa volare;
  6. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  7. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  8. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  9. sed vanus stolidis haec * * *
  10. amplexi quod habent perv * * *
  11. nam medium nihil esse potest * * *
  12. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  13. possit ibi quicquam consistere * * *
  14. quam quavis alia longe ratione * * *
  15. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  16. per medium, per non medium, concedere debet
  17. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  18. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  19. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  20. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  21. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  22. haud igitur possunt tali ratione teneri
  23. res in concilium medii cuppedine victae.
  24. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  25. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  26. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  27. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  28. at contra tenuis exponunt aeris auras
  29. et calidos simul a medio differrier ignis,
  30. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  31. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  32. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  33. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  34. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  35. ---
  36. ---
  37. ---
  38. ---
  39. ---
  40. ---
  41. ---
  42. ---
  43. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  44. diffugiant subito magnum per inane soluta
  45. et ne cetera consimili ratione sequantur
  46. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  47. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  48. inter permixtas rerum caelique ruinas
  49. corpora solventes abeat per inane profundum,
  50. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  51. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  52. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  53. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  54. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  55. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  56. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  57. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  58. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.