De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  2. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  3. inter dum resilire tamen coguntur et una
  4. principiis rerum spatium tempusque fugai
  5. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  6. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  7. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  8. infinita opus est vis undique materiai.
  9. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  10. in medium summae quod dicunt omnia niti
  11. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  12. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  13. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  14. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  15. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  16. nitier in terraque retro requiescere posta,
  17. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  18. et simili ratione animalia suppa vagari
  19. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  20. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  21. sponte sua possint in caeli templa volare;
  22. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  23. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  24. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  25. sed vanus stolidis haec * * *
  26. amplexi quod habent perv * * *
  27. nam medium nihil esse potest * * *
  28. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  29. possit ibi quicquam consistere * * *