De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissolui simul ac defecit suppeditare
  2. materies aliqua ratione aversa viai.
  3. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  4. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  5. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  6. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  7. inter dum resilire tamen coguntur et una
  8. principiis rerum spatium tempusque fugai
  9. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  10. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  11. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  12. infinita opus est vis undique materiai.
  13. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  14. in medium summae quod dicunt omnia niti
  15. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  16. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  17. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  18. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  19. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  20. nitier in terraque retro requiescere posta,
  21. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  22. et simili ratione animalia suppa vagari
  23. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  24. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  25. sponte sua possint in caeli templa volare;
  26. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  27. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  28. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  29. sed vanus stolidis haec * * *
  30. amplexi quod habent perv * * *
  31. nam medium nihil esse potest * * *
  32. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  33. possit ibi quicquam consistere * * *
  34. quam quavis alia longe ratione * * *
  35. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  36. per medium, per non medium, concedere debet
  37. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  38. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  39. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  40. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  41. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  42. haud igitur possunt tali ratione teneri
  43. res in concilium medii cuppedine victae.
  44. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  45. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  46. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  47. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  48. at contra tenuis exponunt aeris auras
  49. et calidos simul a medio differrier ignis,
  50. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  51. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  52. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  53. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  54. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  55. ---
  56. ---
  57. ---
  58. ---
  59. ---
  60. ---
  61. ---
  62. ---
  63. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  64. diffugiant subito magnum per inane soluta
  65. et ne cetera consimili ratione sequantur