De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  2. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  3. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  4. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  5. exiguum possent horai sistere tempus;
  6. nam dispulsa suo de coetu materiai
  7. copia ferretur magnum per inane soluta,
  8. sive adeo potius numquam concreta creasset
  9. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  10. nam certe neque consilio primordia rerum
  11. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  12. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  13. sed quia multa modis multis mutata per omne
  14. ex infinito vexantur percita plagis,
  15. omne genus motus et coetus experiundo
  16. tandem deveniunt in talis disposituras,
  17. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  18. et multos etiam magnos servata per annos
  19. ut semel in motus coniectast convenientis,
  20. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  21. integrent amnes et solis terra vapore
  22. fota novet fetus summissaque gens animantum
  23. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  24. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  25. ex infinito suboriri copia posset,
  26. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  27. nam vel uti privata cibo natura animantum
  28. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  29. dissolui simul ac defecit suppeditare
  30. materies aliqua ratione aversa viai.
  31. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  32. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  33. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  34. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  35. inter dum resilire tamen coguntur et una
  36. principiis rerum spatium tempusque fugai
  37. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  38. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  39. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  40. infinita opus est vis undique materiai.
  41. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  42. in medium summae quod dicunt omnia niti
  43. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  44. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  45. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  46. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,