Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed heus tu! celari videor a te. quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse ; reliqua ad quendam locum ῤᾳθυμότερα; hoc enim utitur verbo. dic mihi verum, num aut res eum aut χαρακτὴρ non delectat? NihIl est quod vereare ; ego enim ne pilo quidem minus me amabo. hac de re φιλαληθῶσ et, ut soles scribere, fraterne.

Scr. m. Sept. a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SALUTEM.

ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant. apud herum recte erat. in Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem ; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi.

quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse atriolo †neque† fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra. nunc †hoc vel honestate testudinis vel valde boni aestivum locum obtine bitt. tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium , ex quo ignis erumpit, esset subiectum cubiculis. subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas neque e regione Diphilus conlocarat. eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore ; curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.

ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS ccciↃↃↃ ciↃ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam ; permultis locis aquam profluentem et eam uberem. quid quaeris? iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur. equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere. de eo quid videatur ipse constitues. †Calibus† aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui. is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICIↃ. mihi plus visum est ; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. cillonem arcessieram Venafro, ; sed eo ipso, die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.