Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac

parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.

de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero. Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόος ὡραῖοσ obrepat.

si modo
inquis
satis ille erit firmus.
est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum.
Tene igitur socio?
contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.