Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille

celeripes
quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.