Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore,

  1. οὐδέ μοι ἦτορ
  2. ἔμπεδον, ἀλλ' ἀλαλύκτημαι.
non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor. mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus est, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. nam Quintus quidem frater quicquid
mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur.