Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC.

recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.

tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.

Scr. in Formiano vi K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

tu, quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae reddiderunt. a Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. qui autem veniunt inde, κινδυνώδη nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.