Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt †et hoc mihi et† in Albano apud Curionem v K. fore. eum cum videro, Arpinum pergam. si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.

sed haec longius absunt. me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo. volet enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor vel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est. etsi, si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur et magister equitum, cur hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.

cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero.

τέτλαθι
κύντερον
ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. †sed tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.