Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart. datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.

Scr. Romae circ. x K. Apr. 705 (49).BALBVS CICERONI IMP. salutem DIC.

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.

CAESAR OPPIO CORNELIO salutem

A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.

quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. nunc exspectatione crucior.