Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad† finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.

Scr. in Formiano ix K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.

tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed

ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.