Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

deinde in ipsa fuga v Kal. Martias,

interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ.
atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset,
tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.
deinde iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc,
cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.

cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart.,

tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius
utilitati nostrae consuluero.

vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet. his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed consciis egeo aliis. ego si nihil peccavi, reliqua tuebor. ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur. ego his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnis tuas et in eo acquievi.