Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis,

si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.
multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum,
quid si
inquis
Lepidus et Volcacius discedunt? plane ἀπορῶ. quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo.
si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.

deinde in ipsa fuga v Kal. Martias,

interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ.
atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset,
tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.
deinde iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc,
cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.