Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nihil habebam quod scriberem. neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.

amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. vidi hominem xiiii K. Febr. plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut ἐν τοῖσ ἐρωτικοῖσ alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. nihil enim dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem. nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio. do, do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines quale futurum sit perhorrui. quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud

Sulla potuit, ego non potero?

mihi autem haeserunt illa. male Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens; at Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi et eo magis quod crudeliora

etiam cogitari et parari videbam. me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. alia res nunc tota est, alia mens mea. sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. ante oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.