Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. hunc propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores!

metuunt
inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicumque sunt,
αἰδέομαι.
etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem
aliquid
? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.

Scr. in Formiano prid. Non. Mart. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium. sed haec fortasse κενόσπουδα sunt, quae tamen iam sciantur necesse est;

illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se ius dicere. hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat.