Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

dices,

quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?
nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius videor esse debere.
totiensne igitur sententiam mutas?
ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.

omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus. de Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse. ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit. ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini

habuerit non esse redditam. de Lentulo autem nihil audivimus. haec velim exquiras ad meque perscribas.