Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

A. d. xv Kalend. Martias Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.

nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus, ad te profectum arbitramur.