Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.

epistularum Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse. earum exempla ad te misi.

Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum scio περὶ. eum mihi velim mittas. vides quam causam mediter.

Scr. Luceriae iv Id. Febr. a. 705 (49).CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

Q. Fabius ad me venit a. d. iiii Idus Febr. is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xii et cum cohortibus xiiii quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in animo proficisci Corfinio a. d. v Idus Febr.; C. Hirrum cum v cohortibus subsequi. censeo ad nos Luceriam venias. nam te hic tutissime puto fore.