Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais,

habe meam rationem.
habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu?
depugnes oportet, nisi concedis.
cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.